{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 686-2","citation":"Ficino, Opera omnia 686-2","ref":"686-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/686-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/686-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/686-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"quoniam à rectissima motionis norma nonnunquam, uel ob impedimentum, uel ob aliam quandam causam quodammodo dimoueri uidentur. Coelestia uerò corpora mouentur quidem, sed stabiliter, nam in ipsorum naturali motu continuè perseuerant. Proinde status motu longè perfectior iudicatur. Motus enim statu necessario indiget, sed non contra. Quamobrem si motus motu nobis ab inferioribus ad superiora nunc ascendentibus perfectior gradatim occurrit, atque ille est perfectior qui stabilior est, multo magis status ipse statu gradatim perfectior debet occurrere. Itaque sicuti status elementis in coelum usque adeò creuit, ut iam modus standi quod stabiliter no minatur sit repertus, longe magis adeò crescere debet super coelum, ut status ipsius substantia quędam reperiatur. Illic igitur erit aliquid quod stet quidem semper, licet mobiliter, hae uerò rationales animae sunt, quarum substantia semper est eadem, neque motum patitur ullum, sed affectus, & actio uariatur. Quoniam uerò mutatio quaelibet indigentiam quandam significat, ob quam quod mouetur ad id, quod non habet omnino solet percurrere, atque super id quod est indigum, necesse est esse aliquid quod sit plenum, quo sustineantur regenturque mobilia, quò recurrant alia ut impleantur, ideo sunt super animas angeli, qui & stant quidem semper, & stant stabiliter, quia & substantia, & actio in eis semper est eadem. Corpora spirituum umbrae sunt, spiritus contrà sunt lumina corporum. Tria uerò sunt corpora, tres ergo sunt spiritus.","prev":{"citation":"Opera omnia 686","label":"686","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/686","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/686"},"next":{"citation":"Opera omnia 687.1-4","label":"687.1 to 687.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/687.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/687.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}