{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 689.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 689.1-4","ref":"689.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/689.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/689.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/689.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"* Quapropter praestantiore quadam forma dependet, quę in se sine subiecto, atque secum, sine dimensione consistere possit, id est, ab anima, quae quamuis ex seipsa quodammodo moueatur, quia proximae qualitates omnino mutabiles antecedit, non tamen cum materia, uel quantitate ullo pacto diuiditur. Quod ex eo praecipue patet, tum quia indiuiduas formas à diui duis ipsa perspicuè diuidit, secumque coniungit, tum quia conuertitur in seipsam, quod forma diuisibilis facere nequit. Vbi enim pars altera distat ab altera, nondum totius in se ipsum est facta conuersio. Quòd uerò anima rationalis ex se ipsa liberè moueatur, tunc apparet potissimùm, quando & res corporeas modò potius suo, quam rerum intelligit, & contra earum impetum, quod ipsa praestare censuerit pro arbitrio eligit saepenumero. Motusque suos in plurimas oppositasque partes edit assiduè, utpotè quae non determinata, uel natuiae, uel obiecti qualitate trahatur, sed consilij sui potius uarietate ducatur. Quoniam autem mouetur quodammodo, atque idcircò quasi indiga iudicatur, quum nulla res motu quęrere soleat, quod iam possidet, idcircò super animam est immobilis angelus: im mobilis, inquam, quia iam undique plenus. Quemadmodum uerò ab eo quod haudquaquam omnino plenum est, ad illud quod plenissimum est, ascenditur: sic ad plenitudinem ipsam ascenditur à plenissimo. Quia uidelicet à plenitudine ad minus plenum ordine quodam per plenissimum fit descensus. Profectò causae omnis in agendo intentio est, aliquid sibi pro uiribus simillimum generare, & quò potentior causa est, eò id magis faciliusque consequitur. Hinc efficitur, ut causa illa, qua nulla potest potentior cogitari, aliquid generet sibimet, usque adeò simile, ut similius quicquam cogitari non possit, non reperitur alicubi talis quaedam similitudo, nisi ubi generantis genitique substantia est penitus eadem. Sed mitamus in praesentia, quòd Deus generet in seipso, consideremus quae procreat extra seipsum. Nam hic quoque consentaneum est, Deum simillima quaedam gradatim minusque similia procreare, ut nullus in gradibus ordo rationalis possit à nobis considerari, qui non prius à ratione summa & consideratus fuerit, & impletus. Nempe à tali quodam ordine Dei, & naturales causae eiusmodi seruant ordinem in effectibus producendis, & mentes ratiocinando similiter ordinem & artificiosum tenent, & naturalem diuinumque inueniunt. Quorsum haec? ut semper animas nondum plenissimas, plenissimos iam esse angelos concludamus, super angelos, qui implentur, esse fontem, cuius liquoribus impleantur. Plenissimi quidem esse multi & possunt, & debent, ut in Dei opere perfectissimo partes abundent undique perfectissimae.","prev":{"citation":"Opera omnia 688.5-7","label":"688.5 to 688.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/688.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/688.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 689.5-7","label":"689.5 to 689.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/689.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/689.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}