{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 689.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 689.5-7","ref":"689.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/689.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/689.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/689.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Plenitudo autem ipsa simplex, qua ple na sunt quaecunque plena, & quia plena ideò composita nuncupantur. Plenitudo, inquam, summa, nisi una esse non potest. Si quis duas summas induxerit plenitudines, quaeremus utrum in se penitus differant, uel omni ex parte conueniant? An potius partim conueniant quidem, partim etiam discrepent. Si utraque similiter est plenitudo omnino, differre non possunt. Si conuenire dicantur omnino, unum sunt, non duo, quod in praesentia uolumus. Siparte congruerent altera, parte altera discreparent: primùm quidem utiaque com posita esset, atque ex partibus & simplici quodam componente dependens. Deinde neutra esset ipsa, quam quaerimus, plenitudo. Quippe quò altera differt ab altera, non reperiretur in altera. Adde quòd in plenitudine summa, nihil debet esse (ut ita loquar) non plenum. Si autem partes diuersas haberet, nulla pars esset uel idem quod & alia, uel idem quod & totum: nulla igitur pars plenissima foret. Quamobrem plenitudo, ut idem saepius repetam, unica esse debet, ac penitus indiuidua, adde & infinita. Profectò quemadmodum in eo quod purum, uacuum, uacuitatemque ipsam cognominamus, nihil quod adsit fingi potest: sic in plenitudine pura, quam extare oportet uacuitati purae prorsus oppositam, nihil in infinitum fingi potest, quod non adsit. Vndenam prima mundi materia, & uniuersus mundi cursus, & mentis cuiusque discursus hoc habent, ut naturaliter ultra quemlibet terminum impleri conentur, nisi ab ipsa plenitudine, quae & exuberat ultra terminum, & mentes, mundumque, atque materiam allicit super terminum. Quoniam uerò immensa plenitudo in uacuum non potest allicere, rectè uaticinamur, materiae nixum & mun di cursum, mentisque discursum ipsa quandoque plenitudine summa prorsus impleri. Tunc mundani stabilitas centri sphaerarum quoque circunferentijs se prorsus communicabit, & pura circunferentiae claritas se ad centrum usque diffundet. Tota prorsus machina mundi flammis empyrei coeli uestietur innoxijs. Corpora sensusque naturalia animarum rationa. lium instrumenta fulgebunt animorum radijs beatorum. Animi salubribus uitalibusque seraphynorum radijs foeliciter accenduntur. Tota spirituum multitudo foelicium infinita plenitudine infinitè gaudebit in aeuum.","prev":{"citation":"Opera omnia 689.1-4","label":"689.1 to 689.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/689.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/689.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 690","label":"690","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/690","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/690"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}