{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 69.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 69.5-6","ref":"69.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/69.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/69.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/69.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Osis praecepta praecipua illa sunt, quę in Decalogo continentur, data enim à Deo sunt absque medio in tabulis lapideis populo uniuerso, deinde tanquam perpetua in arca Testamenti in sancto sanctorum inclusa. Caetera uerò minu VAtiora sunt, ac data per Mosem, & ab eo chartis inscripta, atque extra sanctorum sancta posita. Inter haec autem alia simpliciter moralia sunt, & quia naturae legem imitantur, sempiterna sunt fermè, sicut praecipua. Alia ad iudicia pertinent, quae neque in aequitatis arbitrio posita, prout rerum usus exigit, uariantur. Alia rursus ad ceremonias, quae quidem parui momenti sunt, nam tanquam figurę quaedam Pythagoricorum sim bulorum instar, ad aliud portendendum, significandumque referuntur. Qui enim à porco abstinere iubetur, porci uitam uitare iubet, & qui sistere corpus in Sabbato, sistere mentem in contemplando. Haec & similia ad significatum, effectumque suum per Christum redacta fuerunt. Sacrificare igitur Deo, & quòd fur ablatum restituat, & similia ad ius naturale pertinent, atque morale ideò semper seruanda mandantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 69.1-4","label":"69.1 to 69.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/69.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/69.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 70.1-3","label":"70.1 to 70.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/70.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}