{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 690.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 690.5-7","ref":"690.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/690.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/690.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/690.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Spiritus igitur in quo solus cum uita est sensus solum ut uidetur, uiuit in corpore. Spiritus autem in quo intellectus solus extra corpus tantum agit uitam. Sed ubi intellectus sensusque coniungitur, quod homini conuenit, eiusmodi spiritus ea praeditus est natura, ut & in corpore uiuere possis, & extra. At quoniam intellectus in hoc est pars quędam in anima, partes insuper alias continente, est & ambiguus, & quodam spiritali motu ab alio in aliud intelligendo discurrit, idcircò super eum extare oportet mentem perfectiorem, quae neque ad capacitatem animae contrahatur, neque inferioribus partibus misceatur, neque actionem suam tempore distrahat, sed in seipsa absoluta meraque sit, & undique clara, actionemque suam non discurrendo peragat, sed manendo. Super mentem in anima est mens in seipsa, super illam est Deus. Onfert ad idem ratio illa Platonica: Si anima secundum formam rationemque suam esset intellectus, certè tota prorsus anima intellectus esset: intellectus, inquam absolutissimus. Et anima quaelibet appareret intelligentiae compos. Quum uerò se res aliter habeat, perspicuum est animam non secundùm formam propriè principalem participalem, sed secundùm participationem quandam intelligentiam possidere. Quemadmodum uerò super animarum mentes, quae participatione tales esse dicuntur, sunt men tes multae secundum formam, id est, angeli: ita super mentes secundùm formam est mens una secundùm causam efficacemque uirtutem, id est, Deus.","prev":{"citation":"Opera omnia 690.1-4","label":"690.1 to 690.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/690.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/690.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 691.1-3","label":"691.1 to 691.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/691.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/691.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}