{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 692.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 692.4-7","ref":"692.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/692.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/692.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/692.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Oculus tuus quia pars est alterius, id est, corporis, neque clarè omnia uidet prorsus, neque sua omnia simul. Si totum corpus tuum oculus unus efficiatur, simul undique cuncta uidebit. Nondum tamen idem erit oculus atque lumen. Similiter mens tua, quoniam pars est animę, ideò neque clarè, neque momento eodem intelligit omnia. Si totus animus tuus intellectus unus euadat, iam ex animo fiet angelus, clare cuncta perspiciet, neque temporali discursu amplius tum hoc, tum illud aucupabatur, sed cuncta simul perspicuè con tuebitur. Adhuc tamen aliud ueritas ipsa, aliud ipsa mens erit, quae nihil est aliud, quàm oculus spiritalis ad ipsum ueritatis lumen, bonitatisque calorem intelligentia & uoluntate percipiendum. Veritas & bonitas idem sunt. Erùm perscrutandum esse uidetur, nunquid unum idemque sit ipsa ueritas, atque bonitas? Mittamus quid relationes illae dialecticae machinentur. Si rerum ordine falsum atque malum, falso esse atque male esse inter se re ipsa non discrepant, sequitur ut eodem in ordine uerum & bonum, uerè esse & bene esse reuera non differant. Quapropter super rerum omnium ordinem idem in substantia est ueritas atque bonitas. Praesertim quia quò usque se ueritatis, eò usque & bonitatis, atque uicissim, se dilatat imperium. Quicquid enim ueri, idem & boni particeps reperitur, atque conuerso. Hoc ipsum tamen, quod ueritas & bonitas nominatur, mentem quamlibet supereminet: quia mens non in sui ipsius natura, sed in ueri & boni possessione quiescit. Ac latius se ueritatis bonitatísque uestigia, quam intelligentiae, propagant. Vbi enim nullum apparet intelligentiae munus, ueri tamen bonique nonnihil latere uidetur. Quid ergo dicemus? Deus omnia ad suae artis exemplar in specie quadam propria puraque collocat, deinde ad suae largitatis exemplaromnibus ordinem usumque aliquem ad aliquid be nigne distribuit: in illo quidem actu uera, in hoc bona efficit omnia. Rursus Deus quan do intelligentiae lucet, ueritas: quando uoluntati calet, bonitas appellatur. Ibi intelligentia illustratur, & adolescit, hîc uoluntas blandè allicitur, & impletur. Deus mentem immenso supereminet interuallo.","prev":{"citation":"Opera omnia 692.1-3","label":"692.1 to 692.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/692.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/692.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 693.1-3","label":"693.1 to 693.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/693.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/693.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}