{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 693.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 693.1-3","ref":"693.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/693.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/693.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/693.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Etiamur pręterea, si mensurari potest, postquam Deus supereminet mentem, quam longo spatio eam superemineat. Haquam immensae dementiae est, conari immensa metiri. Tanto enim dignitatis spatio saltem sursum distat à mente, quantum spacij mentis discursui patet super se gradantim à clariori in clarius percur renti, & uoluntati à meliori melius affectanti. Id uero eo usque patet, quousque nobis aliquid occuirat prorsus immensum. Quod infinitate sua imponat, infinito quodam modo progressui terminum. Deus est ipsa certitudo, & ipsum gaudium. Vamuis autem extremae dementiae uideatur, mente comprehendere uelle, quod mentem insuperabiliter, mentisque stimulum, id est, uoluntatem exsupe Prat. Non tamen dementis est ullo pacto ab ipso saltem uelle plenissimè comprehendi. Fortè enim, quod incomprehensibile est, comprehendere nihil est liud, quam ab ipso foeliciter comprehendi. Quid ergo? Volumus ne à summa increataque forma, quae nos hactenus clàm complectitur manitestissime comprehendi, id est, ita comprehendi, ut nos hoc ipsum minimè lateat? Apprehendamus quoad possumus, quae in formarum genere creatarum summa nobis occurrunt. Summa uerò in ijs sunt, quae absque medio ad summam increatamque formam sese conuertere possant, ob id ipsum, quod ab eadem sine medio processerunt: eiusmodi autem omnes mentium species esse uidentur. Siquidem omnes diuinitatem summam non in rebus alijs tantum, sed etiam caeteris omnino posthabitis, in ipsa (ut ita dicam) eius excellentia quadam quaerere, considerare, colere quotidie possunt. Summa igitur in uniuerso post summum uniuersi principium sunt mentes, tanquam specula summi. Capiamus quae in mente sunt summa, id est, intellectum ipsum & uoluntatem, rursus quod intellectu est, uoluntateque sunmum, in illo quidem supremum est intelligere, in hac autem uelle. Verùm quid est ulterius in intelligendo supremum? Quid iterum in uolendo? In illo quidem claritas summa, id est, exactissima uerorum omnium certitudo.","prev":{"citation":"Opera omnia 692.4-7","label":"692.4 to 692.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/692.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/692.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 693.4-6","label":"693.4 to 693.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/693.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/693.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}