{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 695.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 695.5-8","ref":"695.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/695.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/695.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/695.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Claritatem, inquam, radijs certitudinis suae cuncta uidentem, & ut uideant, efficientem: flammis insuper gaudij sui tanquam uoluptate omnium geni trice singula facientem, facta quoque fouentem, fouendo rursus uiuificantem, uiua sensu mouentem, mota ratione trahentem, rapta deinde mente sistentem, consistentia tandem sui ipsius ueritate bonitateque prorsus implentem. Deus uolendo res facit, & mouet potius, quàm intelligendo. CEd delectat nescio quomodo ab eo, quod in corporibus est pulcherrimum ad opti mum spiritum similitudine quadam rursus ascendere. Ergo quemadmodum Sol Dei similitudo eadem luce in seipso fulget, & suo pacto calet, eodem quoque raSdio singula illustrat, & calefacit: ueruntamen calefaciendo potius, quam illustrando res facit, & mouet. Sic Deus ipse Solis exemplar, eadem claritate & claret ipse sibi suo intelligendo, & gaudet ipse secum suo modo uolendo. Eiusdem praeterea claritatis radijs, ut uocabulis aliquando loquamur humanis, intelligit atque uult omnia. Verùm non tam intelligendo procreat, quam uolendo. Vnde omnibus & animalibus, & naturis uidetur esse tributum, ut appetitu quodam pro natura cuiusque, ac etiam uoluptate sibi similia ge nerent. Meminisse uerò debemus, Deum sicut intelligendo se, intelligit alia, quae sunt quidam ipsius intelligentiae radij, sic uolendo se, id est, seipso gaudendo uelle alia simul illisque gaudere, quae sunt quidam affectus ipsius effectus. Genusque actionis eiusmodi scilicet uoluntarium, quia perfectissimum est Deo agentium perfectissimo conuenire. Quod enim uoluntate agit libera, praestantius agit, quam quod impulsu naturę necessariò impellitur ad agendum. Foelicissima certe est actio, in qua author suae actionis est dominus, ut ipse finem, & modum, & mensuram praescribat agendi: finem quoque proprium, certasque uias operibus luis instituat. Profecto si Deus ita naturali qualitate faciat sicut ignis calefacit caliditate, maximè omnium compositus erit, quandoquidem à naturalibus formis eius inter se distinctis res innumerabiles procreabit, praesertim illas, quae sola possunt creatione produci, scilicet materiam ipsam, & formas, uel separatas à materia, uel separabiles.","prev":{"citation":"Opera omnia 695.1-4","label":"695.1 to 695.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/695.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/695.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 696.1-4","label":"696.1 to 696.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/696.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/696.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}