{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 699.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 699.5-7","ref":"699.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/699.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/699.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/699.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Tenebrae lucidae, lux tenebrosa. lux mera. Nouem angelorum chori. Olito & ego hâc & illâc ad uotum alis sublatus Seraphinorum. Et si nihil usquam reperio extra immensum bonum, quod uniuersum, & omnino intrinsecus imbuit, & infinitè extrinsecus ambit, tamen quicquid reperio quod non sit ipsum bonum, uideo ex lucidis quibusdam tenebris & tenebrosa quadam luce componi. Scio neque tenebras posse seipsas illuminare, neque lucem à tenebris comprehensam ex seipsa lucere, alioquin in se uigeret, ac purissimè plenissimeque luceret. Lucere ergo eam animaduerto ex ipsa luce, in qua tenebrę non sunt ullae. Ideoque quando lucet in tenebris, tenebrae ipsam non comprehendunt. Hoc autem est absolutum ipsum in se bonum, neque subiecti, neque causae, neque graduum, neque loci, neque temporis limitibus comprehensum. Quoniam uerò omnia naturali instinctu bonum appetunt tanquam finem, quo solo perfician tur, concludo bonum idem esse principium à quo cuncta efficiantur. Hoc quum ex se & gratia efficiat omnia, & perficiat, certè ad sui ipsius exemplar tanquam medium cuncta disponit. Est ergo principium medium finisque cunctorum. Et quia omnino indiuisibile est, in quolibet trium continentur, & reliqua. Finis autem actiones mouet quodammodo principium ad agendum. Principium mouet exemplar operis, atque for mam. Huc omnes beati spiritus assiduè oculos mentis intendunt. Singuli tria haec intuentur, sed diuersa ratione diuersi. Atque in his inspiciunt ueras rerum omnium, quae in uniuerso sunt rationes. Seraphini finem ipsum proprius attentiusque, quam reliqua contemplantur. Cherubini in fine principium. Throni in fine medium speculantur. Dominationes autem ipsum principium. Virtutes in principio finem. Potestates medium in principio. Principatus etsi mirantur omnia, tamen medium proprius, & ut ita dicam, libentius intuentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 699.1-4","label":"699.1 to 699.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/699.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/699.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 700.1-4","label":"700.1 to 700.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/700.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/700.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}