{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 707.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 707.1-5","ref":"707.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/707.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/707.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/707.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Tres quoque gradus nostrum continet argumentum. Contemplationis primus gradus est adscensus ad Animam, Angelum, Deum. Ac de diuina intelligentia & amore. Coelum est forma sine materia, ut nonnullis placet. VOnsiderabam nuper diligenter Aristotelis illud paradoxon, coelum materis caret. Rationem quoque Auerrois meditabar, qua paradoxon Aristotelicum comprobat. Quod uidelicet materia cum natura sua informis sit, ideoque ad quamlibet formam aequè se habeat, omnesque uicissim capere ualeat, à formis lugiter fluit in formas, unde fit ut quod ex materia constat formam suam quandoque possit amittere. Coelum uerò formam propriam amittere nequit, tùm quia nulla usquam est illi contraria qualitas, sicut neque motus circulari motui suo contrarius reperitur, tum quia motum habet sine ulla digressione semper aequalem indefessumque, qui & in idem redit, principiumque rursus inchoat ubi futuri uidetur. Ex his concludit Auerrois coelum esse formam quandam per se sine materia existentem, quae quamuis subiecta materia non indigeat, ipsa tamen subiecta est quantitati motuique secundum locum. Eiusmodi forma interphysicas formas, & metaphysicas esse uult mediam. Naturales enim formae cum quantitate quadam, & in materia sunt. Formae uerò omnino supernaturam, tàm quantitate, quàm materia carent. Mediam quandam formam esse uult ne ab extremo ad extremum absque medio transeatur, quae quamuis habeat quantitatem, materiam tamen non habeat, qualem esse substantiam coelestem existimat. Proculus quoque Platonicus coele ste uehiculum animae corpus esse putat, nullam tamen habere materiam. Forma sine quantitate magis, quàm sine materia potest existere. Is ego Aristotelis Auerroisque & Proculi gradibus ad coelum usque directis, conatus sum pro uiribus ascendere super coelum. Profectò cum formarum genus queat alicubi se à materia liberare, sicut in coelo modo nobis apparuit, potest etiam alicubi absoluere seipsum à quantitate, ac etiam multò magis, quippesi ab alterutro dependeret, penderet potius a materia, qua substantialis forma saepe sustinetur, quam à quantitate, quàm substantialis forma forte non minus sustinet, quam sustineatur ab illa. Quod maximè in coelo conspicitur, ut placet Auerroi, ubi forma talis sustinet quantitatis dimensiones. Adde quod multò magis cum materia quàm cum quantitate congruit in ordine quodam generis atque naturae.","prev":{"citation":"Opera omnia 706-2","label":"706","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/706-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/706-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 707.6-7","label":"707.6 to 707.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/707.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/707.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}