{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 707.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 707.6-7","ref":"707.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/707.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/707.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/707.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Quare si absque materia potest esse longe facibus absque quantitate consistere potest. Praesertim forma illa quae substantia est. Substantia enim cum accidens accedat absque quantitate, quae accidens est, alicubi potest existere. Forma sine quantitate magis, quàm sine mole esse potest. Ta formarum ordo quemadmodum ab elementis in coelum proficit in melius, dum ab umbra materię liberatur, ita super coeli uerticem in aliquid longe melius proficit, dum in animis angelisque etiam à mole quantitatis absoluitur. Depositaque diuisionis debilitate ob indiuisibilis naturae unitatem fortitudinem adipiscitur. Consummatur tandem super illos in optimo, cum in Deo etiam liberatur à qualitate accidentisque defectu. Potest autem à qualitate serui facilius, quàm à mole. Substantialis enim forma ubique in natura ipsa sustinet qualitates, nusquam uerò sustinetur ab illis. Alicubi tamen in quantitate iacere uidetur. Quod in formis naturae infimis planè conspicitur. Coelum aut estuita quaedam uisibilis, aut natura uitae proxima. Oelum quidem cùm sine materia sit, spiritale quiddam quodammodo esse ui detur Platonicis magis quam corporale. Quid ergo coelum est?","prev":{"citation":"Opera omnia 707.1-5","label":"707.1 to 707.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/707.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/707.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 708.1-4","label":"708.1 to 708.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/708.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/708.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}