{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 709.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 709.1-4","ref":"709.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/709.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/709.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/709.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Quid si est possibile forte rogas? Quandoquidem iam esse ita est necessarium ut probauimus. Quod si aliam exigis rationem, conducit ad idem huiusmodi ratio, quod substantia, quia accidentis est fundamentum, prior est accidente, & quia quod prius est a posteriore non dependet, potest substantia alicubi absque accidente consistere. Atque hoc melius est sicut ostendimus. Quare ne ab aeterno in aeternum huiusmodi potentia in rerum principio tàm bona sit frustra, operae precium esse uidetur ut iam sit actu. Praeser tim cum ubi summus actus est, & summa perfectio, ibi potentia actusque posse & esse sint idem. Ac si in rebus inferioribus minusque bonis scilicet elementis mixtis, plantis & ani malibus, quantum ad partes eorum spectat & reliqua, quod praestat ut sit, iam est à natura prouisum, quantò magis in rebus admodum melioribus, & in summo naturae quicquid melius esse probatur iamiam est & uerius. Praeterea quod melius esse monstratur in uniuerso non ob aliam causam melius esse censentur, nisi quia uerae rationi consentaneum est, conducit maximè ad rerum ordinem decet praecipuè rerum ordinatorem. Tale uero nefas dictu est, impossibile esse uel falsum. Rursus potentia & ueritas tanquam bona naturaliter appetuntur. Atque hoc ipsum quod sunt, aut sunt ipsa bonitas aut à bonitate. Ergo quod uniuersi natura possibilius ueriusque est, hoc est, & melius, atque conuerso, quod uniuerso melius iudicatur idem possibilius est & uerius. Item quod est melius magis est boni particeps. Non est igitur impossibile. Nam impossibile nullius boni particeps iudicatur. Accedit quod si actus purus infinitusque, quem disputando excogitauimus, infinitè melior est, quàm angelus, & quam uniuersum cuius pars est angelus, quod totum est terminatum, necessariò est infinitè potentior ad existendum, cum potentia bonum sit, bonumque potestas. Imò etiam cum uerè actuque esse bonum sit, & ni hil boni immenso desit bono, immensus actus infinite uerius iam actu est, quam cuncta. Si infinita potestas duratione infinita nondum uenit in actum, nulla unquam alia potentia uenit.","prev":{"citation":"Opera omnia 708.5-7","label":"708.5 to 708.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/708.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/708.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 709.5-8","label":"709.5 to 709.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/709.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/709.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}