{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 710.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 710.5-6","ref":"710.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/710.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/710.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/710.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Lux in Deo quia etiam limites intellectus excedit omnino naturali hominis intelligentia non intelligitur, sed creditur potius & amatur, atque amata gratis infusa uidetur, nempe huius amore accensus animus quo flagrat ardentius, eò refulget clarius, discernit quoque uerius fruiturque suauis. Hinc Plato asserit, diuinam lucem non rationis digito demonstrari, sed perspicua piae uitae serenitate capi. seeird odeti hi ins mui houp tmbnum oliuda s Quid coelum, anima, angelus, Deus, atque de differentia uisibilis lucis & inuisibilis. VTautem nostrae disputationis ambages aliquando paucis colligamus, coelum esse dicimus lucem quandam absque materia quodammodo corporale. Animam lucem quandam sine quantitate magnam. Angelum lucem sine motu celerrimam. Deum lucem absque qualitate optimam atque potentissimam, cuius calorem uoluntate, prius certiusque & uehementius experimur, quam intelligentia lumen. In hoc potissimum differt lux inuisibilis à uisibili, quod uisibilis quidem tam in igne, quàm in coelo extrinsecus ueniens illuminat prius, quàm calefaciant. Inuisibilis autem contra intrinsecus agens, quodammodo calefacit antea, quàm illuminet. Ideo in illa à uisu ad tactum. In hac quasi à tactu quodam in ipsum iniustum progredimur. Humana pulchritudo uidetur priusquam ametur. Diuina uero amatur ut uideatur. Sed in illa qui uidet spe miserabiliter possidetur. In hac uidere nihil est aliud, quàm feliciter possi dere.","prev":{"citation":"Opera omnia 710.1-4","label":"710.1 to 710.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/710.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/710.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 711","label":"711","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/711","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/711"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}