{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 711.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 711.5-6","ref":"711.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/711.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/711.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/711.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"quos dixi tantum, uerum etiam nationes quàm plurimae in Asia, atque Eurona sub Turcis immanibus, quasi Iudaei sub impio Pharaone, miserabiliter seruientes, Matilliam, inquam, tanquam Mosem alterum assiduè clamitant, cui Deus mare diuidat rubrum, & quaelibet passim inuia mirabiliter patefaciat, electos Dei filios ab extrema seruitute, atque miseria prorsus liberaturo. Matthiam rursus Italia pulclira, atque ipsa bonorum omnium mater sancta Religio, assiduis uocat clamoribus eius tantum manibus immanes Barbarorum manus foeliciter euasura. Quamobrem gemini quoque liberi isti mei almam penes te, Gratiarum aedem ingressi, preces iam tibi supplices pro communi omnium salute uerbis eiusmodi fundunt: Surge, age Mathia iterum auspicijs foelicissimis. Quemadmodum saepe aliàs foeliciter surrexisti. Surge precamur, ô uictor Hercules, dum tempus adest aduersus dira haec, & immania monstra. Quae tam nefariè depopulantur agros, oppida diruunt, deuorant homines, Legum omnium liberaliumque artium disciplinas, atque id quod miserrimum est, religionem sanctam, non solùm sordidissimis pedibus impiè cal cant, uerùm etiam quantum in eis est, ex omni hominum memoria delent. Vicisti Hercules monstra eiusmodi mirabiliter sola uirtute saepius, atque domuisti.","prev":{"citation":"Opera omnia 711.1-4","label":"711.1 to 711.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/711.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/711.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 712.1-2-3","label":"712.1 to 712.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/712.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/712.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}