{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 712.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 712.1-4","ref":"712.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/712.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/712.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/712.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Audium, inquam, ex uerissima bonitate, & optima ueritate optimum & uerissimum. Hinc Plato diuinus inquit, ab his quae sensibus offeruntur, quia ueniunt ab extrinseco, nec uerè existunt, sed impura breuiaque sunt, externam quandam titillationem circa corporis & animae cutem falsamque & dolori permixtam & breuem fieri uoluptatem. Ab his autem quae menti ab intrinseco penitus se insinuant, quia intima ueraque & pura & stabilia summaque sunt, intimam, ueram, stabilem summam uoluptatem animae medullis infundi. Proinde sensus atque sensibile ita se inuicem habent, ut propter eorum crassitudinem debilitatemque sese prorsus penetrare non possint. Intelligibile uerò sua tenuitate uique mirabili illabitur in intellectus interiora, atque intellectus subtilitate uirtuteque sua undique intelligibile penetrat. Alioquin non posset mens rei intelligendae naturam ab alienis secernere, in partes suas distinguere. Intima eius cum extimis comparare. Quo fit ut uoluptas mentis si quando ritè contemplan do reuera percipitur interior uehementiorque sit, quam sensus oblectamenta. Si tunc uehementer delectari solemus cum circa calorem uer frigus siccumue & humidum aut euacuationem repletionemume habitum corporis naturalem contrarijs quasi amissum, contrarijs ium recepimus, ceu quando nimium calefacti refrigeramur, in cęterisque similiter, quanta illum uoluptate perfundi putamus? qui naturalem mentis habitum tenebris, & malignitate deperditum, iamiam luce & bonitate resumit, totusque ad suam refor matur ideam. Ac si ex rebus magis magisque conuenientibus maior gradatim maiorque nascitur delectatio, atque si nihil conuenientius homini, quam ipsa humanitatis idea, quę uerus est homo, quid suauius, quam & eam intelligendo in se complecti, & in eam amando restitui? Praeterea in omnibus pulchris bonisque amandis reuera nihil aliud, quamuis forsitan inseij, quam pulchritudinem ipsam bonisatemque amamus, à qua & ex qua pulchra bonaque sunt singula. Perinde ac si quis dixerit, gusiui dulcedinis auido pomum uinumque placere, non quia pomum uiuumume sit, sed quia dulce, atque idcirco nihil aliud in his, quam ipsam dulcedinem affectari, & dulcedine bonitatem. Igitur si omnium iucun dissimum est re amata potiri, quid potest iucundius cogitari, quam illo potiri, qui ipsa bonitas? Nusquam enim alibi re amata, sed eius umbra potimur. Ibi ergo placet idea nostra, est enim sibi quisque charissimus. Ibi solum plenissimè delectamur, ubi solum uerissime nos reperimus. In nostra idea ideae placent omnes.","prev":{"citation":"Opera omnia 711","label":"711","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/711","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/711"},"next":{"citation":"Opera omnia 712.5-7","label":"712.5 to 712.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/712.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/712.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}