{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 713.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 713.1-4","ref":"713.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/713.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/713.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/713.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Primùm mentis obstaculum ad lucem intelligibilium intuendam, quia est coniuncta corpori. EGneus est ollis uigor & coelestis origo, Seminibus quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus moribundaque membra. Hinc metuunt cupiuntque, do lent gaudentque nec auras: Respiciunt, clausae tenebris & carcere coeco. Quid in his carminibus Platonicis Maro noster uoluerit, uideamus. Anima tenebroso corporis huius carcere circumsepta mirabile ueritatis lumen, & uera quae mirifice in illo refulgent, minimè percipit, quia minimam ad illud habet proportionem. Defectus autem proportionis huiusmodi tribus ex causis prouenit. Prima est. Quoniam anima forma quaedam est coniuncta corpori. Illud uerò lumen est forma penitus à commertio corporum segregata. Huc tendit quod inquit in Metaphysicis Aristoteles: Intellectus noster se l bet ad illa quae in natura clarissima sunt tanquam noctuae oculos ad Solis lumen. Ad idem spectat quod scribit in Metaphysicis Auicenna: Quemadmodum paralytici lingua oppressa quodam humore, certum gustum saporis amittit, quo expurgato, recipit gustum, ita intellectus humanus ob corporis mortalis coniunctionem, quasi paralyticus, id est, naturali eius sensu orbatus est ad illa quae incorporea penitus sunt & ęterna. Atque sicut humor linguae actum gustandi adimit, non uirtutem, quod in eo apparet, qui iam purgatus gustandi recipit actum, ita corpus actionem intellectus circa incorporalia interturbat, sed potentiam non disperdit. Sed ex eo conijcimus, quia quantò longius animus tàm morum cultu, quàm speculationis frequentatione se à corpore se uocat, tantò clarius incorporalia cernit. Atque unà cum his etiam semetipsum, qui etiam ipse est incorporeus quandoquidem actione sua & affectu quodam innato aliquando corporum transcendit ordinem atque uirtutem. Secundùm obstaculum ad intelligibile lumen, quoniam animus ad corpus afficitur. Ltera causa quae proportionem, quam ab initio diximus impendit, est eiusmo di, quod anima coniuncta corpori cum eo pacto, quo hic est naturaliter moueatur & agat, certè naturalem conuertit affectum in primis ad corporalia, qualis Aaffectus eam ab incorporalibus longè diuertit. Tertiùm obstaculum ad intelligibile lumen. Quoniam animus uertit aciem ad corpora.","prev":{"citation":"Opera omnia 712.5-7","label":"712.5 to 712.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/712.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/712.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 713.5-7","label":"713.5 to 713.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/713.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/713.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}