{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 713.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 713.5-2-7","ref":"713.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/713.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/713.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/713.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Quapropter Philippus rex Macedonum qua die & in ludis Olympicis simul, & in castris uictoriam reportauit, atque primogenitum suscepit Alexan drum, in tam secundo uberioris prosperitatis afflatu contratium uentum non iniuria timens, ò daemon ait, tantum bonum, quam minimo malo repende. Pauloque post sagitra quadem altero oculo est excaecatus. Nos quoque si sapimus, si ualere uolumus, similiter timea mus. Imò uerò, ut rectius loquar, ne quanuo metuere similiter compellamur, ne credamus mendacio, ne speremus inuento, neque fugacia uolantiaue sequamur, neque inimica nobis & noxia diligamus. Sed credamus ueritati quandoque, qui mendacio tam facilè tam diu credidimus. Credamus, inquam, ueritati diuinae, quae non mentitur unquam, quae non fallit, quae quotidie multis nos admonet modis, ne unquam fortunae infidae confi damus, neque eam, quae caeca est, tanquam nostiae ducem uitae sequamur. Imò uerò cunctis uiribus nobis ab infinito bono tributis seruatisque, ipsum quoque infinitum sectemur bonum. Quod quidem non modò nusquam fugit, cum immensa potentia impleat uniuersum, sed etiam occurrit sequentibus obuium immensa benignitate naturae, atque id quod majus est praecurrit etiam secuturis, dum & facit omnia, & naturali quodam instin ctu omnia semper allicit, ut sequatur. Et quum uirtute nos ipsum sequi iubet, quia sapientia nihil frustrà iubet, eadem quoque ducit euntes, perseuerantesque perducit. Principium, rector, dux, semita, terminus, idem,","prev":{"citation":"Opera omnia 713.1-2-4","label":"713.1 to 713.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/713.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/713.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 713","label":"PROEMIVM LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/713","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/713"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}