{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 715.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 715.5-7","ref":"715.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/715.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/715.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/715.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Quando autem uiuens in se per se aspicit, atque in se illa quae sunt in seipsis, id est, rationes rerum, quae dum in summa omnium rationę sunt in seipsis existunt, tunc omnia clarissimè perspicit, quia & intima, & clarissima, quae tantò fulgentiora in se illa sunt, quam ista quantò puriora, ueriora, potentiora. Praestantior sensus est in phantasia, quàm externus longè praestantior in mentem, quam in phantasia. CEd nunquid illa sensibus comprehendit? Sensibus certè quibusdam. Sensuum uidelicet sensu. Quoniam praeter sensus illos quos in aethereo animae uehiculo exerceri Platonici opinantur, sunt & sensus nonnulli admodum clariores, quibus uti mens potest etiam absque corpore. Sanè quinque sensus qui in neruis & spi ritibus exercentur, emanant ab ijs qui uigent in phantasia. Sed in hac quinque illi sensus, unus sunt amplior illis & perspicatior, adde & stabilior, seruat enim quae illo non seruant. Vnus est rursus in mente latior, stabilior, perspicaciorque, quàm in phantasia, quantò mens praestantior est, quàm illa. Si latior est nimirum ultra illa rerum porrigitur gene ra quae sensibus & phantasia comprehenduntur. Si stabilior est, etiam seruat diutius, quam phantasia. Si perspicacior certius, clarius, splendidius, quam illi cernit, & quàm illa. Cernit, inquam, interdum per illos & per illam imagines atque singula quando eo sese uertit. Cernit per se excitatus ab illa species, & clarius quia propinquius. Inspicit in seipso seipsum, quando ad se reflectitur, potest autem ad se reflecti si se amat, quaerit, intelligit. Vbi apparet prorsus indiuisibilis, & in seipso consistens.","prev":{"citation":"Opera omnia 715.1-4","label":"715.1 to 715.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/715.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/715.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 716.1-4","label":"716.1 to 716.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/716.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/716.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}