{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 716.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 716.5-7","ref":"716.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/716.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/716.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/716.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Quemadmodum orpus ignis unum tribus qualitatibus sufficienter agit tria. Luce enim ful get atque illuminat, leuitate celer ascendit, calore calefacit & urit, atque in qualibet ignis particula pariter tres hae qualitates uigent, suntque loco simul quadam tamen inuicem proprietate distinctae, sic animae substantia una eadeque sufficienter posse uidetur tribus eius uiribus officia exequi tria, uidelicet ratione, tanquam luce quadam, uerum bonumque à falso modoque discernere. Appetitu insuper, quasi leuitate, ad ea quae sibi placent facillimè se conferre. Animositate rursus iracundiaeque feruoreque, ceum calore quodam, in ea uel con sumenda uel propellenda efferri, quae aliquando ipsam ab eorum, quae petit consecutione impedire posse uidentur. Quid prohibet? Quò minus una sit anima uiribus tribus munita? quae quamuis proprietate inuicem discrepent, ubique tamen in eadem anima simul sint ubicunque tota simul est anima. Sed operaepretium est Platonem ipsum audire in quarto de Rep. libro ita hac de re disputantem, ut hoc ipsum habeat certum, animę substantiam esse unam, uires uerò eiusmodi simul in anima plures, sic enim inquit. Res una eademque contraria quaedam aut agere, aut pari eodem tempore secundum idem, & ad idem nunquam potest, quod siquid moueri simul & quiescere uideatur, aut id per aliam quidem sui partem mouebitur, per aliam uerò quiescet, ceu siquis alteram manum moueat altera quiescente. Aut certè ratione alia mouebitur, alias uero nequaquam? Quemadmodum sphaera in rectum quidem non mutatur, sed interim rotatur in orbem dum fixa permanet circa centrum. Ergo centro manet, circumferentia uoluitur. Sed iam ad naturam animae ueniamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 716.1-4","label":"716.1 to 716.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/716.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/716.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 717.1-4","label":"717.1 to 717.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/717.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/717.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}