{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 718.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 718.1-4","ref":"718.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/718.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/718.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/718.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Quid erit hoc uniuersum, nisi lux quaedam omnicolor, siue lumen factum in solidiore obscurioreque materia terrae iam opacum? Segrega terram illi permixtam, quid erit reliquum, nisi qualitas quaedam, imò clatitas actusque perspicui, sicut calor est actus opaci? Calor quidem lux est opaca, lux autem color clarus, imò perspicui corporis colorumque flos quidam uigorque quasi unicolor, actu, uirtuteque omnicolor. Nihil clarius, quàm lumen ac Deus, nihil obscurius. Dumbratio haec est, ô mei oculi, potius quàm pictura. Nihil unquam audiut obscurius definiri. Orem ualde miram. Quonam pacto fieri potest, ut nihil sit obscurius lumine? Quo nihil est clarius, quando per illud clarent declaran AAturque omnia. Ascendam igitur hinc ad sublimen mentis speculam, ut saltem hoc uideam inde, praeter quod aliud quicquam alicubi uidere non possum, ô mens, quae rectè cuncta metiris, dicito mihi, nunquid forte lumen est ipse Deus, quo etiam nihil clarius est, nihil obscurius. Nihil clarius quàm Deum esse, esseque ad summum potentem sapientemque, & bonum, hoc enim auribus nostris quaecunque ab eo sunt facta proclamant, ut nemo sit surdior illo qui tantum rerum omnium sonitum strepitumque non audit. Nihil contra obscurius, quam quid sit Deus, ut nihil sit tenebrosior illo, qui sibi opinatur hoc esse clarissimum. Lux intelligibilis est intelligibilium causa uisibilis uisibilium. Espondet mens, Deum esse patrem luminum. Apud quem non est transmutatio per quam extinguatur uel minuatur. Neque uicissitudinis obumbratio per quam uel uicissim subeat noctem uel patiatur eclypsim. Respondet rursus Deum esse lucem in qua tenebrae non sint ullae. Idem forma, in qua nihil est informe. Formositatem quoque in qua nihil est deforme. Deus certè sicut mens, quae radius eius est monstrat, lux est inuisibilis, infinita, ueritas, ueritatis cuiusque rerumque omnium causa. Cuius splendor, imò potius umbra est, lux ista uisibilis atque infinita causa uisibilium.","prev":{"citation":"Opera omnia 717.5-8","label":"717.5 to 717.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/717.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/717.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 718.5-7","label":"718.5 to 718.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/718.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/718.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}