{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 72.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 72.4-7","ref":"72.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/72.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/72.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/72.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Barnabas, loannes senior, Aristion, Sophistenes, Siluanus, Sosipater, De mophilus, Dorotheus, Philemon, Andronicus, Vrbanus, Lucius, lason, Tertius, Crescens, Linus, Cletus, Paulus, Sergius proconsul Cypri, Syllas, Egesippus ludaeus, Crispus, Epaphras, Demas, Marcus, Aristarchus, Epaphroditus, Tichicus, Onesims, Euodi us, Papias, Hermas, lustus, Gajus, atque Mellitus Philosophus Asianus, qui librum, pro Christo M. Antonino. Verò composuit, alijque per multi uiri admodum sapientes, Apostolorum discipuli, quorum alter alterius crucem aspiciebat intrepidus, suam mox expectabat in domitus, & ferebat inuictus. Imitati sunt istos & sapientes alij, Theophilus, Dionysius, Penitus Cretensis, Tacianus, Philippus, Musianus, Modestus Philosophus, Gardasenes Syrus, Dialecticus & Mathematicus, Apollinaris Philosophus. Hi duo, M. Antonino Vero, libros pro nostro religione dederunt, Victor, Hireneus, Rhodon, Clemens Alexandri nus, Milciades eruditissimus, qui, M. Antonino quoque librum pro religione tradidit Christianorum. Apollonius Philosophus Romanae urbis senator, & Christi Martyr, qui Commo do Seuero, ut rationem suae fidei redderet, insigne uolumen composuit, Apollonius, Abel, Serapion, Bachilus, Policrates, Heraclitus, Maximus, Candidus, Appion, Sextus, Arauianus, Narcissus, Iudas, Tertullianus doctrinę fons, qui sub Seuero Imperatore floruit, atque ita contra ludices exclamauit: Dicimus, & palam dicimus, & uobis torquentib. lacerati, & cruenti uociferamur, Deum colimus per Christum, illum hominem putate per eum, & in eo se cognosci & coli uult Deus, sententijs uestris gratias agimus, cum damna mur a uobis, à Deo absoluimur. Ammonius Alexandrins Platonicus nobilis, Leonides sapiens Origenis patet, Origenes uir doctrina, uitaque apprime mirabilis, quem Porphy rius doctrina omnibus sui seculi anteponit, qui disputationes Celsi Epicurei contra Chri stianos octo uoluminibus confutauit, totque de doctrina Christiana conscripsit, quot uix aetate longissima qui legere ualeat. Hic ut Eusebius inquit, frequentia tormenta, & seculis omnib. inaudita pro Christi gloria pertulit. Huius illustres discipuli, Plutarchus, Heraclides, Hero, Sereni duo pro Christo martyrio sunt coronati. Sequitur Triphon & Ambro Sequitur Triphon & Ambrosius, Origenis discipuli, Minutius, Gajus, Berillus, Hippo litus, Alexander, Iulius Affricanus, Geminus, Theodorus, Cornelius, Cyprianus, Afer martyr, sapientia, & eloquentia praestantissimus, Pontius, Cypriani discipulus, Dionysius, Nouatianus, Marhion, Archelaus, Anatolius, Alexandrinus Philosophus clarus, Victorinus, Pamphilus martyr locupletissimus, eiusque discipulus, Eusebius Caesariensis magistro similis, Phierius, Lucianus, Phileas, Annobius, Lactantius, Rethnicus, Metodius Philosophus insignis, qui disputationes Porphyrij contra nos egregio uolumine confutauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 72.1-3","label":"72.1 to 72.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/72.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/72.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 73.1-4","label":"73.1 to 73.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/73.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/73.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}