{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 720.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 720.5-6","ref":"720.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/720.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/720.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/720.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Atque id quod optimum est diuinum humano generi com memorat cultum, ut neque impij negare audeant esse Deum, cuius simulachro sensibus nihil est clarius. Neque flagitiosi uel latere oculum uel effugere manum eius se posse confidant. Cuius simulachrum est ipsa claritas. Ac uelocius quam dici possit momento per omnia dilatatur. Vnus in omnibus & super omnia Deus. Vnum in omnibus & circa omnia lumen. Lumen rebus à Deo factis est quidam diuinę claritatis splendor. Atque (ut ita loquar) est Deus quasi seipsum finiens, & ad operum suorum capacitatem sese accommodans. Deus autem ipse est lumen immensum in seipso consistens, ac per se in omnibus, & extra omnia per immensum. Fons ille uitae in cuius lumine, ut ait Dauid, uidemus lumen. Oculus quoque quo omnes uident oculi, ut inquit Orpheus, oculus qui cuncta in singulis inspicit. Ac reuera omnia conspicit in seipso dum esse se perspicit omuia. Vale felix unà cum diuino senatu uestro clarissime Phoebe. Saluta Marsilij literatorumque omnium nomine Bernardum Bembum Venetum, imo etiam Florentinum populique nostii delitias. MARSILLIVS FICInus Florentinus Matthiae foelicissimo Pannoniae Regi in pace securitatem, in bello uictoriam, in uictoria gloriam sempiternam uaticinatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 720.1-4","label":"720.1 to 720.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/720.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/720.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 711.1-4","label":"711.1 to 711.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/711.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/711.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}