{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 725.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 725.4-6","ref":"725.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/725.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/725.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/725.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Lurima scribere, mi Petre, iubet plurimus mentis cordisque affectus, sed qualia in praesentia scripturus sim nescio: nam neque serio nimium agere finit domestica haec nostra, & plus quam familiaris consuetudo, neque iocari, quod saepe internos solemus, promittit nunc summa magistratus, in quo constitutus es, dignitas. Quid igitur faciam? Certè quod & Deus in primis admonuerit, & res ipsa potissimùm postulauerit: ergo primum coeli Rectorem oro, & obsecro, sine quo in terris nihil foeliciter agitur, ut & ad suam uoluntatem dirigat tuam, & ad tuum uotum perducat magistratus ciuitatisque euentum. Deinde ipsi magistratui summopere gratulor, quòd ab homine pio doctoque rectè geretur. Gratulor & Petro meo, non tam quod hanc nuper dignitatem consequutus est, quam quòd iam diu sic à Deo est institutus, ut, qualibet mortalium dignitate sit dignior. Huic ergo sedulò gratias age, & suppliciter commenda. Vale. Non est suauis absque amico suauißimo melodia. Marsilius Ficinus Bastiano Foresio, S. D. I Foresi, quid agis hodie? lyram pulsas? Cane ne hanc sine Marsilio tuo pul ses. Alioquin si fidem fregeris, fides tibi penitus dissonabunt. Ego quotiens ad lyram cano, tecum concino, non est mihi suauis absque amico suauissimo Vmelodia. Landino meo amico uero me commenda. De Petro autem Nero quid? Totiens meo nomine salutato, quotiens uideris. 10. Augusti. 1476. Veritas sua potentia potius, quàm aliena defenditur.","prev":{"citation":"Opera omnia 725.1-3","label":"725.1 to 725.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/725.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/725.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 726.1-4","label":"726.1 to 726.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/726.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/726.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}