{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 726.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 726.1-4","ref":"726.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/726.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/726.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/726.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Marsilius Ficinus Petro Placentino Commissario Apostolico, Isit te summus Pontifex tanquam strenuum ducem, ut contra diuinae sapien tiae hostes arma parares. Conducunt autem ad sapientiam defendendam non tam Martis milites, quam Palladis sacerdotes. Deus me sub Marte fallaci militaVAre prohibuit, sequi iussit inuictae castra Mineruae. Quę utinam quam libenter iam diu sequor, tam foeliciter assequar. Mitto igitur haec ad te arma, quibus aduersum ueritatis hostes pro uiribus continue pugno. Tu uerò tanquam pius Palladis alumnus musarumque patronus operam dabis, ut aliâs insuper eiusmodi machinas struere ualeam. Qui ueritatis impugnatores telis inuadit, pugnat utcunque potest, qui autem ueris aggreditur rationibus reuera semper expugnat. Venus Martem Iupiter Saturnum domat. Marsilius Ficinus Rainaldo Archiepiscopo Florentino, S. D. Vperioribus diebus Petrus Placentinus clarissimus Pontificis commissarius, cùm per epistolam, tum uel maximè uerbis tuo nomine rogatus, quicquid in publici oneris causa petieram benignè admodum non promisit solùm, sed & scripsit. Vo lentem deinde me tibi coràm gratias agere ob beneficium tua causa designatum, plures iam dies aduersa ualetudo detinuit, denique nudiustertius obnixius id tentantem, spiritus in medio itinere usque adeò defecit, ut uix domum pedibus redire potuerim. Mox mihi nunciatum est, munus id tuum interturbatum fuisse. Miratus sum mirum in modum, ac diligentissimè turbationis causam perscrutatus, quum eam in terra inuenire non possem, in coelo denique reperi. Miraris hoc uenerande pater. Nónne Thales Milesius in terra lapsus, surrexit in coelo, ut quae non uiderat hic, illic inspiceret. Obseruaui igitur quid nu per meum ad te aduentum impediuerit, inueni quadratum malignumque Saturni ad Lunam aspectum id fecisse. Vnde conclusi, Saturnij cuiusdam hominis insidijs fuisse mihi beneficium interceptum. Primùm quidem penè omnem remedij spem amisi, quum cogitarem Saturnum fortem ita Planetarum potentissimum esse, ut altissimum. Sed deinde in mentem redijt, quod antiqui sapientes non absque summa ratione de Saturno & loue, Marteque & Venere fabulantur. Martem uidelicet à Venere, Saturnum ab loue ligari. Hoc autem nihil aliud significat, quam quòd Saturni Martisque malignitatem, benignitas louis Venerisque coërcet. Opinor igitur uulnus, quod forsitan à Saturnio aliquo illatum est, ab loio quodam maximè posse curari. In quo autem omnem louis effigiem, uim, dotes, aoscam, praeter te in praesentia Florentiae inuenio neminem. Deridebit hic fortasse quisiam sacerdotem astronomica obseruantem.","prev":{"citation":"Opera omnia 725.4-6","label":"725.4 to 725.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/725.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/725.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 726.5-6","label":"726.5 to 726.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/726.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/726.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}