{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 730-2","citation":"Ficino, Opera omnia 730-2","ref":"730-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/730-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/730-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/730-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Ogas quid nam agat Academia, mi Bernharde? Amat Bembum. Quid rursus? Veneratur Academia Bembum. Omnes apud nos in hoc consentiunt literati, hunc esse apprimè amandum & uenerandum, cuius pectus gratiarum templum est, ac mens est fons musarum. Gaude igitur tuis Bernharde bonis. Tuis, inquam, quod in te sint, non quod abs te proficiscantur. Nempe, ut te non latet ab ipso bonorum omnium bono singula haec habes bona. Solus autem & his utitur proipere, & illo beatè fruitur, qui non fruitur his, sed utitur. Neque potest uerè sibi ipse placere, qui displicet ueritati, neque ueren gaudere bonis qui in ijs diligendis negligit ipsum honum unde sunt bona. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. lim3 e Ati non possum tuos à Fighinensi foro nostris mercibus uacuos aduos reuerti. Nefas enim esse arbitror, dum ad te aliena ferunt, non referre tua. Ferunt ergo tres à nobis epistolas, una emendat quae ueniente fratre, cursim puero nostro di ctau eram, aliae, exemplaria sunt eorum quae iampridem ad Anthonium Allium & iamdiu ad Petrum Nerum scripseram. Hodierna in praesentia non habebam. Externa dedi. Rusticus es Choridon, ad acerrimum gustum pomula mittis insipida. Confide tamen momilla paulum gustet Alexis, sua enim sunt. Solent autem sui fructus agricolis etiam si minus boni sint magis, quam alieni placere. Ac fortasse nulla uidetur ad humanam quandam felicitatem uia commodior, quàm quod, ut plurimum, sua cuique placeant. Felicitatem, loannes, dixi quandam scilicet adumbratam. Nam & si hoc natura","prev":{"citation":"Opera omnia 730","label":"PROEMIVM LIBRI III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/730","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/730"},"next":{"citation":"Opera omnia 730-3","label":"730","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/730-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/730-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}