{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 732.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 732.5-7","ref":"732.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/732.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/732.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/732.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Denique per te eos inspexit haec aetas, quos nunquam uiderat Italia. Haec omnia tibi ab eodem donata sunt. Ad hoc etiam te respondere uelim unde memoria illa tot rerum capacissima, quae adeò tenacissima est, ut quolibet momento sibi omnia adsint, quae unquam uidisti, aut audisti, nec tan tum res tenet, sed quibus eae gestae sunt, meminit temporum atque locorum. Tu ne ergo Saturnum incusabis, qui te tantum caeteros homines superare uoluit, quantum ipse cae teros planetas superat. Itaque opus, mihi crede est palinodia, quam si sapis, quàm primûm canes. Omnes omnium laudes referantur in Deum, principium omnium, atque finem. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico suo, S. D. Vbes, mi loannes, ut Saturno, de quo superioribus diebus ualde quaerebar, palinodiam canam. Et iustissime quidem: nemo enim iubet iustius, quàm qui iusta iubens facit ipse, quę iubet. Et quamuis praecipias iuste, tamen superuacua mandas. Nempe si meo corde cantante necessariò mei pectoris concaua reboant, sequitur ut dum tu cormeum canis, ego concinnam. Videris tu quidem mihi palinodiam Saturno, caeterisque astris, imò Deo astrorum duci in tuis literis cecinisse. Palinodia igitur Marsilio tuo fuerit epistola tua, in qua laudes illas in eum tuas hac conditione libenter accipit, ut partim ardentissimo amori in eum tuo attribuantur, partim uerò Saturni muneribus. Amoris au tem, atque Saturni, & denique omnium laudes omnes referantur in Deum, principium omnium, atque finem. Quem equidem in me ex hac laudo potissimum, quòd eius solius aeterno quodam munere, mortalium bonorum minimè cupidus sum, quòd uerò circa mala nimis formidolosus sum, quod interdum in me reprehendis, complexionem quandam accuso melancholiam, rem, ut mihi quidem uidetur, amarissimam, nisi frequenti usu citharae nobis quodammodo delinita dulcesceret.","prev":{"citation":"Opera omnia 732.1-4","label":"732.1 to 732.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/732.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/732.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 733","label":"733","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/733","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/733"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}