{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 735.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 735.1-4","ref":"735.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/735.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/735.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/735.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Quemadmodum uis naturalis in iecore, ac uis uitalis in corde, quando distrahuntur in duo, ad utrunque debilitantur, ita uis animalis in cerebro nobis ad diuersa non suppetit. Praeterea quisque id aptius peragit, ad quod aptior à natura est institutus. Vni autem unum est consentaneum. Vnum igitur est necessarium: nam plurima turbant. Vnum, inquam, quod ipsum in se honestum sit, & agenti prae caeteris aptum. Denique si Deus idem semper est, eademque agit, eò quis à Deo remotior, quò ad di uersa procliuior. 10. Debembris. 1474. Quomodo inuidia puniatur, uel mitigetur, uel extirpetur. Marsilius Ficinus homini inuidiam timenti. S. D. Is ne iniurias ab inuidis illatas ulcisci? Da operam ut indies magis magisque inuideant. Nam si poena malum est, certè in ipso malo est poena mali. Nunquid uis liuorem quodammodo mitigare, humanus ante alios esto. Sanè caetera bona liuorem irritare solent, sola humanitas mitigare. An fortè cupis inuidiam omnem penitus extirpare? Hoc opus, hic labor. Talem enim tantumque te oportet euadere, ut nullus aut sperare, aut aequare te superet. 10. Decembris. 1476. Dilige omnes, elige & ama unicum. Soli confide Deo. Marsilius Ficinus homini, S. D. Oles, ut audio, ab amico te fuisse deceptum. Non potes, mihi crede, ab amico deceptus esse, sed ab amicis, unicus est alter ego, qui non fallit. Multi autem uiFdentur quasi ego, qui saepissimè fallunt. Quamobrem si quando falleris, ne amicum accuses, sed amicos: imò neque amicos quidem se tuam ueritatem, qui uel prius amauisti, quam diligentissimè iudicares. Vel amauisti nimium, uel humanae sorti nimium es confisus. Dilige omnes, elige & ama unicum. Soli confide Deo. 10. DecemBenefacta male locata, malefacta arbitror. Marsilius Ficinus Marsilio Ficino. Enefacta male locata, malefacta putas? Et quia malis ingratisque benefeceris ma le fecisse te doles? Non iubebo, ne doleas. Siquidem ob maximum quendam er rorem dolore, & quidem maximo dignus es iudicandus. Atque quum male bonum feceris, dignus es malo. Ergo dole, sicuti doles, & ut par est, poenitentia cru ciare. Sed noli uel aliorum ingratitudinem, uel fortunam tuam, sed tuam potius prudentiam criminari. Iustè tibi ingrati sunt homines, quibus ipse non iuste donaueris. Quinetiam tu nunquam erga alium ingratus fuisti, uel hominem, uel certè Deum, ingratitudo punitur. Nunquid tam diu sub magistra Philosophia tot aliena discere studuisti, ut tua dedisceres? O rem miram, soletis Philosophi dum parum sapienter sectamini sapientiam saepe desipere. Quid ergo? Debebas ne nihil cuiquam tradere?","prev":{"citation":"Opera omnia 734-3","label":"734","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/734-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/734-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 735.5-6","label":"735.5 to 735.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/735.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/735.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}