{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 736.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 736.5-7","ref":"736.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/736.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/736.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/736.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Olui saepe, Soderine dulcissime, ad illos qui epistolas meas à me petissent, nostrum ipsum Archetypum mittere. Sed haec meus mihi liber summa cum quaerimonia statim obijciebat. Noli eò me mittere, precor, ubi ipse non es, mi Pater. Quum uerò ad Petrum modò proficisci iuberem, nihil prorsus obiecit, utpote qui, ut uidetur, intelligebat quando ad Soderinum proficisceretur, se à Marsilio non discessurum. Ito ergo foeliciter, ad hunc ito, mi liber, sine quo ego nusquam eo. At poscis nunc nonnihil uiatici uideo. Ego autem non reperio in praelentia uiaticum pretiosius, quam Paulum Antonium, charissimum Petri meique fratrem. Huius igitur nomen dulce uiaticum ferto tecum. Et quotiens hic te fortè in laribus suis aspexerit, totiens Marsilij nomine saluere iubeto. Benefaciendum est amico, uel nolenti. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, odaludnons Olent, optime mi loannes, qui nimio rei alicuius studio detinentur, quicquid ad hoc ipsum spectat uehementius affectare. Tu uerò, quod mirum est, ingenti lite. rarum studio admodum occupatus non uis literas. Ego autem usque adeo tibi bene uolo, ut uelim utrobíque tibi bonum ubi uelis, ubi nolis. Ergo quamuis plerique alij tibi his temporibus nihil responsuro nihil scribant, accipe saltem à me, hoc est à teiplo, literas ô lurco ô helluo literarum. Si nihil mihi responderis, curabo equidem ni hil. Scio enim te si minus his literis, saltem in literis responsurum. Qui autem longe amat, non tàm breuem, quàm longum fructum exigit ab amico. Medices utrique paucis ante diebus in causa nostra aduersus aduersarios nostros non correptione tantum usi sunt, sed etiam inuectiua.","prev":{"citation":"Opera omnia 736.1-4","label":"736.1 to 736.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/736.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/736.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 737","label":"737","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/737","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/737"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}