{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 738.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 738.1-4","ref":"738.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/738.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/738.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/738.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Vid tamdiu uituperas homo mundum tanquam immundum penitus atque malume mundus certè quamuis à ratione quadam pulcherrima optimaque, pulcherFrimè & optimè disponatur atque ducatur, tibi tamen immundus est & malus, quia immundus uiuis in mundo malusque in bono. Prima tibi mundanorum Origo malorum est, mundanorum bonorum nimius appetitus. Paruum Magnum quoque hunc, quem uides adamas mundum uehementius, quàm magnum. miraris magis, quàm immensum quem intelligis, in quo ferme ita magnus continetur sicut paruus in magno. Amas, ô mens coelestis, terrenam umbram tuam, id est, corpus, rmagis quàm coelestem splendorem, tuum magis quàm supercoeleste lumen. Quoniam uero motionis omnis principium siue naturalis, siue animalis est amor, idcircò dum ardenter corpus amas, huic affectas timesue omnia, affectando autem solicitaris, dolesque timendo. Ha cur tantò ardore mens amens haec amas, quaeque facile impediri possunt an tequam consequaris, tàm facilè possunt postquam possederis auferri? Heu cur ipsa te fugiens, tàm anxiè sectaris, quà te tàm celeriter fugiunt. Misera quid frustra tamdiu terrena haec uolantia tenere tanquam bona conaris? Quae quidem tenere procul à bono te possunt. Ipsa uerò teneri abs te ullo pacto non possunt. Quid tàm temere confidis in motu rapidissimo pedem fidere? Quid uacuo impleri? Quid uentum stringere pugno? Vis ne ardentem hanc sitim, quae te tantopere uexat prorsus extinguere? Aquam uigilans bibe ueram, non aquae in somnis imaginem. Scito autem eas duntaxat res ueras existere, quę ad ueritatis iudicem intelligentiam pertinent. Quae uerò ad sensum attinent ueritatis ipsius ignarum, uerisimiles esse non ueras. Vis breui diues esse? Tantum cupiditati iam stude demere, quantum addere cumulo hactenus studuisti. Viue precor ad naturae legem, quae paucis minimisque contenta est, non ad opinionem, quae semper cogitet esse te pauperem. Necessitas quidem breuibus clauditur terminis, opinio nullis. Necessaria nobis passim exposita parataque sunt, ad superflua laboramus. Necessitas iter agenti utile commodumque uiaticum praestat, opinio inutile pondus atque laborem. Si quietem optas ne quaeras motu quietem, sed sicte motum, si imparium, ratione tibi impera. Si libertatem, rationi seruito. Si deuitare dolorem, fuge malorum escam uoluptatem, nocet empta dolore uoluptas. Voluptas illa corporis, dolorem gignit maximè, quae uidetur omnium maxima.","prev":{"citation":"Opera omnia 737","label":"737","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/737","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/737"},"next":{"citation":"Opera omnia 738.5-7","label":"738.5 to 738.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/738.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/738.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}