{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 739.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 739.1-4","ref":"739.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/739.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/739.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/739.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"gantia scribere, primus ad quem hac de re scriberem Bernhardus Bembus occurrit philosophiae charus alumnus ac magnificentia & elegantia singularis. Accipe igitur libenti animo mi Bernharde quae de conuiuio parum pingui pinguis Marsilio tuo Minerua dictauit. Nullum humanum oblectamentum sufficientius quàm conuiuium. Ommunis Peripateticorum medicorumque sententia est, hominem ex corpore animaque constitui, atque corpus ex parte quidem altera crassiore, hoc est, membris humoribusque, altera uerò subtiliore, id est, uaporibus quibusdam sanguinis spiritibusque constare. Animam autem ex sensu & ratione componi. Et quemadmodum humor se habet ad spiritum, ita se habere sensum ad rationem. Neque posse quenquam aliquando in rebus humanis contentum uiuere, nisi quando uel parumper his omnibus hominis partibus fuerit satisfactum. Caetera quae apud homines habentur bona ad unum, aut duo ex his quae diximus pertinere uidentur, solum uerò conuiuium omnia comprehendit, conuiuium dico legitimum, quod quidem, ut singula numerem, reficit membra, humores instaurat, spiritum recreat, oblectat sensus, fouet & excitat rationem. Conuiuium laborum requies, remissio curarum, ingenij pabulum, amoris & magnificentiae argumentum, esca beniuolentiae, amicitiae condimentum, fomentum gra tiae, uitae solatium. Finis conuiuij est dulcis uitae communio. Aeterum, ut clarius pateat, quod legitimum sit conuiuium uideamus quis conuiuij finis, quae forma, quae materia. Huius autem finis esse uidetur, quod eius pindicat nomen non commessatio, non compotatio, ut est apud Graecos, sed dulcis uitae communio, ut quemadmodum in eo communi uescimu corporis ali mento, ita eodem mentis uitaeque bono & communi uoluntate fruamur. Forma couiuij est decens nucaerus, & qualitas couiuarum, confabulatio, atque lyra. Dhuius formam pertinet maximè numerus & qualitas conuiuarum. Qua in re Varronis illud ualde probamus, ut neque pauciores sint quam tres Gratiae, neque plures quàm Musae nouem. Ex hoc autem Gratiarum Musarumque commertio, Aetiam quales esse debeant satis apparet, sint enim oportet gratiosi, musici, litera ti. Cauendum est igitur ne quis contentiosus, & quiproperem excandescat, facilè admittatur, nisi forte talis sit, ut uel primo poculo uel uno uerbulo mitigetur. Exulent etiam inde Melancholici penitus & amari, nisi Zenoni Stoico & Zenocrati Platonico, similes sint, qui uidelicet & tanquam lupini aqua sic mero profusi dulcescant.","prev":{"citation":"Opera omnia 739","label":"739","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/739","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/739"},"next":{"citation":"Opera omnia 739.5-6","label":"739.5 to 739.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/739.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/739.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}