{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 742.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 742.5-6","ref":"742.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/742.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/742.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/742.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Atque ut feliciter agas iter, equum tuum, id est, sensum habenis & freno cohibere ne desinas. Vltionis studium nihil est aliud, quàm iniuriam rursus accipere. Marsilius Ficinus homini iniuriarum impatienti, S. D. Ccepisse doles iniuriam, ô amice, concedo equidem, sed non tàm laesus fuisse ui deris, quia male tibi fecerit quispiam, quàm quòd malum existimasti, quod fecit. Malo quidem omnia uel bona uertuntur in malum. Bono autem cuncta, uel quae uidentur pessima in bonum denique conuertuntur. Vicisci cogitas? Caue moneo diligenter, nam si ulcisci tentaueris, secundam ac tertiam patieris iniuriam, ac studio perdendi alterius, ipse te perdes, apes minima iniuria lacessitae pungunt, uitamque pun gendo relinquunt. Vt prorsus obliuiscaris non cogo equidem, forte enim meminisse operaepretium est, ut saltem aliàs tibi caueas à malignis. Solet enim nunquam qui semel laesit ignoscere. Ignosce quaeso libenter, ne & ipse te afflictes, & ille iterum iterumque ta laedat. Mala illum necessariò sua manent. Nihil enim relinquit uel fortuna intactum, uel fortuna illaesum, uel Deus inultum.","prev":{"citation":"Opera omnia 742.1-4","label":"742.1 to 742.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/742.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/742.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 743","label":"743","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/743","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/743"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}