{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 743-2","citation":"Ficino, Opera omnia 743-2","ref":"743-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/743-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/743-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/743-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"etiam aliena tractantem, quasi iam ritè propria composueris. Quoniam singu lis penè momentis fallimur & erramus, nulla uel ad consequendam tranquilli litatem, uel ad deuitandos errores uia commodiot, quàm pauca & egregia co gitare, pauciora electaque loqui, agere paucissima, & illa quidem tàm possibilia quàm ho nesta. Multum errant atque lahorant, qui multa cog tando uel loquendo, uel agendo ag grediuntur, plurimùm autem qui plura loquuntur & agunt quam cogitauerint. Nunquam satisfacit arti is cui semper artificium satisfacit. Marsilius Ficinus artifici uano, S. D. CAtisfacit tibi quamplurimùm, ô iners nimium artifex, quicquid aut dixeris, aut feceris. Vis ne bona uenia causam tibi dicam? Quia scilicet non plus aliquid forte mens capit tua, quàm lingua manusue expresserint, ô quam pusilla mens, cui lin gua manusue aequantur. Profectò ubicunque mens, ut par est, instrumenta superat & materiam, nunquam opus satisfacit opifici, nunquam uerò satisfacit arti is cui semper artificium satisfacit. Vnicus est uitae custos, amor, sed ut ameris ama. Marsilius Ficinus homini imperium affectanti, S. D. YIsne tutus securusque uiuere? Caue timeant te homines nimium, uel tibi prorsus inuideant. Tot nobis hostes sunt, quot timent, & quot inuident. Multos metuat oportet quem metuunt multi, quamplurimis quoque seruit, cui plurima seruiunt, subditus quilibet seruit uni, dominus omnibus. Vnus est uitae custos, amor, sed ut ameris ama. Grauis quidem uidetur iactura pecuniarum, hominum uerò grauißima. Marsilius Ficinus Andreae Cambino compatri optimo, S. D. Vid nam mirabile est in amore? Non redamari. Quid impium? propter se amare","prev":{"citation":"Opera omnia 743","label":"743","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/743","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/743"},"next":{"citation":"Opera omnia 743-3","label":"743","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/743-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/743-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}