{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 744.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 744.5-7","ref":"744.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/744.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/744.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/744.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Cupio, si liceret, monere magistros ne obliuiscantur, Aristotelem in diuinum Platonem recalcitrasse. Discipuli, pręceptorem honorare tanquam intelligentię patiem. Cauere tamen ne magistri uitia latenter imbibat. Iurisconsulti, ut omnium grauissimus sit, atque sciat, qui sacram adulte rat legem, ceum sacrilegum sęueriori censura plectendum esse quam qui nummos. Medici, cogitare quando aegrotantes adit, agi, de uita, ut nihil sine ratione tentare audeat, nihil sine consilio. Oratoris, quę alijs suasurus est sibi iam ipsi persuasisse. Poëtae, ut naturam mo resque pingere ualeat, utrunque uidisse. Musici, in sono gratiam, cantus in cantu sermonis elegantiam imitari. Meminisse etiam, motus animi, multomagis oportere consonantes esse, quam uoces. Inconcinnus enim alienusque à musis est musicus, cui dum consonat uox lyraque, mens dissonat. lubet Dauid Mercuriusque, quandoquidem Deo mouente canimus, canamus & Deum. Philosophus, diuina quaerat diligentius, ut fruatur, perscrutetur & natutalia, ut utatur. Adsit humanis non intersit, Philosophus singularis ut pro patria non uero subeat uitae discrimen à Platone & Aristippo non cogitur, quod quidem mihi quoque imon plaret, quia Philosophus inuita & contra retinente ciuitate in qua nascitur sit Philosophus, coelique LIB. III. coelique filius est, non terrae. Adde quod omnino impium miserumque uidetur, uirum om nia uidentem pro salute coecorum, qui fortè salui esse nunquam possunt, amittere.","prev":{"citation":"Opera omnia 744.1-4","label":"744.1 to 744.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/744.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/744.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 745","label":"745","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/745","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/745"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}