{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 745.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 745.5-7","ref":"745.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/745.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/745.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/745.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Proinde si quid ab excelso de infimo hoc homunculo unquam audire potueris, hoc unum, ut arbitror audisti maximè quod in hoc maximum, Marsilium scilicet Ficinum esse antiquissimum Medicae domus alumnum. Ergo Medices utrique Castor & Pollux patroni mei, suppliciter me tibi commendant. Atque existimant dum Papiensi commendatus sum, esse me magnis, probis, doctis omnibus commendatum. VIII. Februarij. M. CCCC. LXXVI. Commendat se tibi Christophorus Landinus noster uir doctrina bonitateque singularis. Facilitatem uitij uitae sequitur difficultas, difficultatem uirtutis uitae facilitas. Marsilius Ficinus Petro Nero uiro candidissimo. Vantò difficilius certa ratione incedere quam casu uagari, ascendere quam descendere, aggredi noua, quàm consueta tractare, attingere solum punctum circuli medium, quàm in reliqua quaelibet eius puncta, quae innumerabilia sunt, incurrere scopum ipsum id est, signum, sagitta pecutere, quàm quae circumstant. Tramitem sulcumque seruare, quam hinc atque inde praeuaricari, re ctum examussim tenere, quam dilabi in obliquum, tantò difficilius est recte agere quam derelinquere, bonum esse quam malum. Cuius quidem rei inditium est. quod quotidie omnes erramus, raro autem & pauci honeste iusteque agimus. Veruntamen tantae huic uirtutis difficultati duo rependit diuina lex beneficia. Primum quod uirtutes ita inuicem connectuntur, ut qui unam consequitur, assequatur & omnes. Vitia uerò contrà, ita inter se repugnantia sunt ut nequeant cuncta eidem simul inesse. Quò enim pacto quis auarus simul esse potest & prodigus? Aut audacior & timidior? Secundùm, quod primum illam nascentis uirtuiis difficultatem, summa quaedam sequitur uitae facilitas atque uoluptas. Ac breue certamen praemium sempiternum. Vitij uerò facilitatem, mox uitae miserabilis difficultas sequitur, dolorque perpetuus. Hinc illud Pythagorae symbolum.","prev":{"citation":"Opera omnia 745.1-4","label":"745.1 to 745.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/745.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/745.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 746","label":"746","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/746","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/746"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}