{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 746","citation":"Ficino, Opera omnia 746","ref":"746","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/746","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/746","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/746.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Animal cauda nigra ne tangas. Hoc est, fugito uitium, cui mentis nigredo succedit & uoluntatis afflictio. Vale candidissime Nere. Atque postquam & difficultate uirtutem & uirtute facilitatem uitae iam es consecutus, ut inde felicitatem adipiscaris, memento tàm arduum essetamque laboriosum ex uasto uitiorum praecipitio reuocare gradus superasque euadere ad auras, ut nemo huc ascendere ualeat, nisi quem aequus amauit luppiter, atque inde ardens euexit ad aethera uirtus. Sicut pulchritudo natura gignit amorem, fic amor opinione regenerat pulchritudinem. Marsilius Ficinus lacobo Cardinali Papiensi suppliciter se commendat. Vo momento Cherubinus Quarqualius me superioribus diebus tuo nomine salutauit, eodem penè nostra illa ad te uolauit epistola. Ardentissimus enim cordis affectus repente nominis tui radijs flammisque accensus, manum prius meam impulit ad scribendum, quàm quid potissimum scripturus essem mens mihi dictaret. Vt nihil mirum sit, si quę celerrimè scripsimus, leuissima uideantur. Alia quidem naturae, alia orationis est ratio: nempe natura quo leuior, eò est & uelocior, oratio uerò contrà, quo uelocior, eo leuior. Verùm memineris, uenerande pater, (scio quid loquaryte nuper à me epistolam accepisse, non consilij filiam, sed amoris. Cùm uero te non lateat, haud aliter accipienda esse quaelibet quam mittantur, non tàm consilio, quàm amore illam, ut arbitror, accepisti. Praesertim cum tu eam ab initio ingen ti quodam erga me amore creaueris. Aqua genuit pisces, aqua capit. Planta eodem ado lescit quo pullulauit humore. Amore nata est iam pridem nobis epistola, amor eam tuus, qui & creauit amplectitur, amplectendo mirifice fouet, fouendo sibi ipse regenerat pul chram. Sanè sicut pulchritudo natura gignit amorem, sic amor opinione uicissim reuera pulchritudinem. At uerò quonam pacto, Marsili, putas amore potius, quàm consilio ab eo uiro qui ipsum, (ut ita dicam) est consilium, tua legi? Quia uidelicet si consilium il le ipsum est, rursus est ipse amor. Quantum ergo quae sibi offeruntur, radijs mentis introspicit, tantum cordis undique penetrat flammis, quàm acriter acuteque sentit, tàm suaui ter & benignè semper interpretatur. Quemadmodum frigus tenebras commitatur, ita ca lor sequitur ubique lumen. Rursus, ita calorem acri circumfusum sapore dulcedo. Apud naturam calore perfectum dulcedo superat acrimoniam, penes perfectum uirtute uirum, censuram indulgentia superat. Salue igitur consilium meum. Salue iterum meus amor. Tu precor Marsilio tuo libenter, (ubi opus fuerit) consule. Vbique tuum ama. Marsilius te tanquam oraculum in rebus grauioribus consulet. In singulis uenerabitur. Nono Fe bruarij. M. CCCC. LXXVI. Pios pia decent. Marsilius Ficinus Naldo Naldio Poëtae, S. D. Tsi uetus nihil dare illi possum, cui iamdiu unà mecum mea omnia dedi, nouum","prev":{"citation":"Opera omnia 745.5-7","label":"745.5 to 745.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/745.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/745.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 746-2","label":"746","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/746-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/746-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}