{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 748.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 748.1-4","ref":"748.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/748.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/748.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/748.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Da operam utbona pulchraque sis, subitò tibi bona & pulchra sunt omnia. At uero ita de mum quod iubeo perages, si tam culpes te bonam pulchramque euadere, quàm affectas minima quaeque suppellectilia esse optima, ornatissimaque uideri. Si dum corpus pascimus & canes, & aues, hominum ipsum interim, id est, animum, perire fame non sineremus, certe tam quisque contentus plenusque uiueret, quam nunc nemo contentus. Nunc uerò cui mirum sit? si nunquam impletur animus, si semper affligitur? qui deserit semetipsum, cui solum id curae est, ut bestiam suam impleat, quae continuè fit in ipsa saturitate uoracior, atque contra Dominum suum negligentia eius exurientem penitus & exanguem, saeuior & robustior. Malis quidem bona fortuna mala est, Bonis autem mala fortuna bona. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Bembo Veneto equiti clarissimo. S. D. Ic mihi uir constans, quam ob causam fortuna odit quidem ac deprimit saepè quem meritò popolus amat, contra uerò amat atque extollit saepius, quem iuPre quodam populus odit? An forte quia fortuna non solum rationi opposita est, sed etiam ab ipso mundi initio inimica est populo. Vnde populus semper infortunatus & miser. Forte etiam est ambitiosa. Atque ut non uirtunti hominumue generi, sed ipsi soli maximum quoduis facinus adscribatur, quem homines quam plurimi iure depressum uolunt, miris modis extollit, quem uerò sublimem deprimit in profundum. Quid si coeca sit, ut aiunt, aemula uenaturę? Natura siquidem instituit ut prius tanquam animal uiuas, quam tanquam homo, sentis enim antea quam intelligas. Fortu na siquidem magnum affectat hominem facere, ingentem prius facit bestiam uenenoso fastidio turgidam. Vnde & ingenio, & uultu tyrannus nascitur prius, quam tyrannide potiatur. Hi praeter dignitatem in dignitatibus constituti, faciunt ut dignitates ipsae ulterius probis hominibus non sint dignae. Faclunt etiam ut interdum neque diuina proui dentia mundum, neque humana prudentia genus humanum agi, sed casu, credatur. Verum diuina prouidentia nonnunquam alios contrà omnem fortunae fauorem, repentè adimum è summo fastigio deijcit. Alios contrà malignum fortunae impetum euehit mi rabiliter in excelsum. Si quos autem uel superbos stare diu, uel humanos ad tempus cadere finit, permittit etiam ut & illi tàm deiecta miseraque mente sint, quàm alta sorte, & isti tàm excelsa mente, quam humili & abiecta fortuna. Malis quidem bona fortuna fit mala, bonis autem mala fortuna bona.","prev":{"citation":"Opera omnia 747-2","label":"747","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/747-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/747-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 748.5-7","label":"748.5 to 748.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/748.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/748.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}