{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 748.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 748.5-7","ref":"748.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/748.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/748.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/748.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Equidem si mihi daretur optio, Hercules esse mallem quam Sardanapalus. Quot alter monstra praemebat, tot alter monstris opprimebatur, alter superatis feris Deus euasit, alter superatus à feris, factus est fera deterior atque miserior. Vbi sapientiae plurimum, minima opus est sorte, ubi minimum sapientiae, sors plurima dominatur. Et si interdum fortuna sapientiae iungitur, non tamen simul utraque regnat. Aut enim nullo pacto sors rationi coniungitur, aut seruit. Quamobrem sors probis inuida uiris, totis obsistit uiribus, ne proba usquam ratio regnet, utpote quae illa regnante sit & gloriam, & imperium amissura. Saepè sors dotat multum, quem parum na tura uirtusue dotauit. Neque ditat facilè quem natura uirtusue ditauit. Sunt certis seculis magni quidam potentesque uiri, quasi humani quidam dij hominesque diuini, sed Phoenicibus rarios, quos non fortuna facit, sed diuina prouidentia magnos. Hi certo inditio discernuntur. Tales enim sunt ut prosperitatis suae sorti quidem tribuant nihil, humanae quoque uirtuti minimum quiddam, uirtuti autem diuinae quam plurimum. Tantumque uultu erga omnes sint humani, quantum super omnes mente diuiniSi ubi est inflatio non est sanitas, certe nullus inflatus non insanus, nullus insanus profanusque non ferinus, nullus diuinus, non humanus, nemo humanissimus non diuinus. Vir certè diuinus non uult fortunam sibi ducem, coeca enim est saepeque casu cadit. Non gaudet fortunę promissis, infida enim est uel suis, quos pręter dignitatem ad summum dignitatis culmen euexit. Nempe inter summum atque imum reciproco gaudet ludo, ac uicibus delectatur alternis. Non timet etiam fortunae minas, uana enim est. Neque magis potest in nobis quicquam, quam nos posse uelimus, quando te facimus fortuna Deam coeloque locamus. Nemo miserior illo, qui ueram felicitatem collocat in fortuna. Nemo felicior quam qui fortuitam prosperitatem reuera felicem esse non indicat.","prev":{"citation":"Opera omnia 748.1-4","label":"748.1 to 748.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/748.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/748.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 749.1-4","label":"749.1 to 749.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/749.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/749.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}