{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 749.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 749.5-7","ref":"749.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/749.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/749.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/749.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Ergo in corpore caduco dor mitat penitus & aegrotat, in hoc per sensus insomnia bibens sitim alit bibendo non seip sam. Aegra quoque propter affectus quiescit misera nusquam, sed frustra passim inquieta uagatur. Vbi molliter iacere confidit, alte cadit, ubi medicinam sperat salubriorem, uenenum haurit pestilentius. O miseram mortalium sortem miseria ipsa miseriorem. Quo nam miselli confugiemus? Certè nusquam nisi ab infimis refugiamus ad summa nisi ad illa quae nusquam fugiunt fugiamus. Quid igitur est agendum? ut bene & uigilemus & ualeamus? Vita nobis prorsus in contrarium conuertenda. Dediscenda quae uulgò didicimus, quibus discendis nos ipsos hactenus ignorauimus. Discenda quae praetermisimus, quibus ignoratis, nos ipsos nosse non possumus. Diligenda quae negli gimus, quae diligimus, negligenda, ferenda quae fugimus, quae sequimur fugienda. Flen dus est nobis fortunae risus, fleta quoque fortunae ridendus. Sic enim nos neque uulgi sordes coinquinabunt, neque uel immortalium incuria laedet, uel mortalium curiositas cruciabit. Neque prosternet mollities, uoluptasue dissoluet. Neque fortuna uel prospera illaqueabit, uel aduersa necabit. Sed quam purgati erimus, tàm sereni, quàm sereni erimus, tàm lucentes. Tunc primum uerarum euadimus pleni formarum, cum primum uacui somniorum. Non cortex nutrit, sed medulla. Marsilius Ficinus. D. Francisco Guasconio uiro clarissimo se commendat. Ono tibi religionem nostram, religiosi pignus amoris. Non ut insignem pietate uirum instruam ad pietatem, sed quia uno hoc munere puto magis quam cunctis disputationibus meis ipsi me pietati satisfacturum. Si fortè nostra hęc religio tibi uidebitur pauperrima, memento Christianam religionem in pauper tate fuisse fundatam.","prev":{"citation":"Opera omnia 749.1-4","label":"749.1 to 749.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/749.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/749.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 752.1-3","label":"752.1 to 752.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/752.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/752.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}