{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 752.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 752.5-6","ref":"752.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/752.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/752.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/752.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Horremus dę monas, incusamus astra, damnamus tempora, Plantarum quoque & animalium formas & uires uituperamus, carpimus homines, de nostra sorte assidue querimur, quae à Deo gratis accepimus displicent, quae grati nos fecimus usque adeò placent, ut Deo displicea mus. Enitere precor ut quantum noua opera tua tibi tanquam foetus proprij subitò blan diuntur, tantum ipse rationi obsequare pareasque consilio. Postquam uerò diligenti rationi probatoque prudentum consilio satisfeceris, hominibus cunctis satisfecisse putato. Sic enim ipsi ueritati, quae cunctis est amplior, satisfecisti. Quod si adhuc quae eiusmodi ratione cogitaueris dixerisque & feceris alicubi improbentur, memento alimenti boni inditium esse malo gustui displicere, mali autem argumentum, gustui malo placere. Vale atque postquam uoluntas rectam sequuta fuerit rationem ne turberis, si quid praeter uoluntatem inde sequatur. Frustra sapit qui non sibi ipse sapit. Marsilius Ficinus Morali philosopho non morato, S. D. Vam absurdus est sutor ueste undique lacera, quàm iners medicus semper aegrotus? quàm molestus Musicus cui dissonat lyra uoci, tàm turpis moralis Philosophus non moratus. Qui loquitur quidem bene, agit autem malem, hic frustrà uel hominibus bona loquitur non credentibus, uel à superis bona petit non concedentibus. Mundanorum medicina malorum est supermundani Dei cultus.","prev":{"citation":"Opera omnia 752.1-2-4","label":"752.1 to 752.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/752.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/752.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 753.1-4","label":"753.1 to 753.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/753.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/753.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}