{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 754-2","citation":"Ficino, Opera omnia 754-2","ref":"754-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/754-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/754-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/754-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"fueris. Mala enim non patitur nisi malus. Non est bonum haec habere, quae de cuntur bona, nisi bonis dignus fueris. Bonis enim non fruitur nisi bonus. Non ab externis interna, sed ab internis externa dependent. Qualis in se quisque est talia cuique sunt, quae accipit. Non tàm de sorte, quàm de electione conqueri possumus. Mala continuè cogitamus, nos agitant undique mala. Mala quotidie sequimur, meritò nos mala sequuntur. Ciudelitatem plurimùm exercemus, crudelitas uicissim nos exere Clementiam fugimus, fugit & nos clementia. Quò magis sponte humanam iustitia fugimus, eo magis iustitia nos diuina inuitas assequitur. In ipso scelere sceleris est supplicium, boni praemium est in bono. Bona eras tantum agimus, hona cras accipimus agimus mala hodie, hodie mala patimur. Dissonamus ipsi nobis omnes, dissonant uicissim s omnia Si ritè motus animi temperaueris, ut Magi Persarum docent, iam tibi om m temperasti, humores corporis, anni tempora, plantas, animalia cuncta, coelum. Temperabis autem proculdubio, si animum tanta diligentia disposueris, quanta lapides artecti, colores, lineas, pictores, musici uoces, uerba Poëtae. Atque ut summatim dicam, il in te uidebitur incompositum, si tàm cerebrum, quod capillis tegitur, composueris, Quàm quisque capillos. Benè uale, ac ne frustra colas alia, in primis cole teipsum. Mundana omnia discordia conponuntur, omnia discordia & ipsa sibi, & alijs opponuntur. Marsilius Ficinus Paci suo pacem optat, metuit bellum. S. D. CCripsisti nuper ad me mi Paces, sicuti soles eleganter admodum & amice, ego aus","prev":{"citation":"Opera omnia 754","label":"LIBER IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/754","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/754"},"next":{"citation":"Opera omnia 754-3","label":"LIBER IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/754-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/754-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}