{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 756.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 756.4-6","ref":"756.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/756.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/756.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/756.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Damascum profectus sum nuper itineris duca quodam Solis Platonici filio, Alumno quidem illic tuo Ananiae uerò meo, portiunculam quandam, ceum pignus grandioris holo causti, reddidi, propediem residuum redditurus. Ergo redde iam mihi Phoebe, si libet, optatum diu, redde obsecro lumen. XIIII. Aprilis. M. CCcc. LXXVII. Honestum agendum est, quia placeat, placere debet ut Deo placeat. Marsilius Ficinus Locterio Neronio, S. D. Vantum ab initio studiorum meorum mea mihi uerba scriptaque placebant omnia, tantùm fermè Locteri deinde indies mea mihi omnia displicent. Scribere tamen non nihil quotidie nescio quo siue fato, siue spiritu uel inuitus impellor. Ergo id mihi primum semper est in scribendo propositum, ut quàm minime Marsilium caeterosque offendam, quàm breuissime loqui. Sed dum nimia breuitate studeo, prolixitatis deuitare fastidium, interim obscuritate quadam nonunquam quodammodo confundo meipsum. Certe alios sępè perturbo. Hoc autem iure ijs solet accidere, qui modum in rebus tenere non didicerunt. Ecce nunc quàm tidiculum uidebitur, o amice, quàm absurdum, ut familiare epistolam illam familiari meo, qui interdum quasi alter quidam apparet uirtute interpretandi Mercurius, cogar interpretari. At uerò nequaquam cogar, ut arbitror, nempe dum petis à nobis clarius & facilius erudiri, abunde admodum nos erudis. Haud ita dissimulare tuam astutiam, ô ironice potuisti, quin aduerterim, te ardentissimo quodam diutius loquendi mecum desiderio po tius quàm planioris eruditionis auiditate interpretationem epistolae meae requirere cla riorem. Igitur amatoriam quandam prolixitatem, callide uir, nunc exigis non claritatem. Laeterùm ut & tibi longiore quadam oratione & alteri cuipiam, qui interpretationem forte reuera requireret, uerbis planioribus satisfaciam, summa antiquae illius epistolae erit eiusmodi.","prev":{"citation":"Opera omnia 756.1-3","label":"756.1 to 756.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/756.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/756.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 767","label":"LIBER IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/767","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/767"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}