{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 759.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 759.5-6","ref":"759.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/759.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/759.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/759.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Quid Persarum Magos, id est, sacerdotes, Zoroastrem, Hostanem, Abstrosicon, Gobri ham, Paxatam, Sinicariondam, Damigeron, Hismosen, loannem, Apollonium, Darda num, apud quos innumera penè in hac arte uolumina, quae syderum momentis, uerbis, herbis, lapillis, atque uaporibus salutem tuentur nostram, reperta feruntur. Nónne & Mithridates ille rex Ponti cui duae ac uigesimae parebant linguae, diuturnam huius discipli nae studijs operam impendit? Sapor quoque rex Medorum & Auicenna diuinus, ac plerique Arabes huic sapientiae ardenti opera incubuere. Serapion eiusque filius loannes, loannes insuper Mesue, Abumeron, Auenzoar, Rasis, Auerrois, Albugasis, Isaac, Haly, ac plerique alij sapientes Hebraeorum atque Arabum praestantissimi. Mitto Latinos, quorum Cornelius Celsus, Apuleius. Q. Serenus, Columella, Plinius, Lactantius, primi de cura sanitatis libros tùm prosa oratione, tùm etiam carminibus composuerunt. Qui uerò eos sequuti sint, & innumeri penè reperiuntur & uobis adeò noti, ut prolixiori narra tione nequaquam indigeant. Num potest alicuius facultatis origo hoc medicinae ortu, non modo praestantior, sed par aut similis inueniri? cum à Deo, heroibus, regibus, ducibus, Magis, Philosophis, & illis quidem uetustissimis atque omnium sapientissimis, proficiscatur. Subiecta uerò huic arti materia, circa quam uersatur, cuiusue principia proprietatesque perquirit homo est, quem tanti fecit Mercurius Trismegistus, ut eum diceret post primum Deum penè maximum esse Deorum. Stoici quoque & Peripatetici omnia quae sub orbe Lunae mouentur eius gratia fieri atque moueri.","prev":{"citation":"Opera omnia 759.1-4","label":"759.1 to 759.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/759.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/759.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 760","label":"LIBER IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/760","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/760"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}