{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 760","citation":"Ficino, Opera omnia 760","ref":"760","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/760","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/760","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/760.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Hebraei autem & Arabes atque Christiani Theologi ipsum quoque mundum fuisse hominis gratia constitutum. Ex quo quis non uideat hominem de quo nostra illa facultas agit esse pene omnium à Deo fiuentium praestantissimum? Atque ideò hominis curandi doctrinam perfectissimam iudicandam. Nec dixerit quispiam medicorum artem circa ipsum hominis corpus dunta xat uersari. Siquidem Phoebus, ut in Epistolis Hyppocratis legitur, animi atque corporis curationem coire inunum arbitrabatur. Vnde apud Aegypuos atque Persas idem sacerdores erant & medici. Scribit in Carmide Plato, Magos illos animae corporisque medicos Zamolxidis, Zoroastrisque sectatores arbitrari omnia corporis, tùm bona, tum mala ab anima fluere in ipsum corpus, quemadmodum oculorum qualitas fluit à cerebro, cerebri qualitas à toto corpore. Atque ut impossibile est, oculos curari nisi curetur cerebrum, & cerebrum curari nisi corpus totum, ita corpus totum nisi anima bene ualeat, non posse be ne ualere. Valetudinem uerò animae curari Apollineis intantationibus quibusdam, id est, philosophicis rationibus. Socrates praeterea narrauit uulgatum esse apud Thraces, eos medicos tali quadam curatione nonnullos homines seruare immortales consueuisse, tantum est animae in corpus imperium, tanta potestas. Magica haec opinio uidetur cum illa Hebraeorum Christianorumque sententia consentire, Adae primi parentis animo prius quidem sano sana fuisse omnia, deinde uerò infirmo infirma omnia euasisse. Cornelius quoque Celsus integram atque perfectam medicinae artem intelligi uoluit, cum quis hominis ualetudinem tueri ex motuum animi & corporis cognitione ualeret, in quibus duobus naturalis ac moralis contemplatio & usus insuper continetur. Nam & Auicen na corporis qualitatem in animum posse in utranque partem, quàm plurimum censuit, ipsius quoque animi affectiones, motus imagines, ad corporis seu bonam, siue malam ua letudinem maximam uim habere. Finem praeterea medicorum quis non uiderit? Eorum enim cura & diligentia ipsum esse, uiuere & insuper bene uiuere conseruatur. Quid his melius, quid optabilius addi potest? Quid magis naturae propinquum, aut consentaneum, quàm quod ipsa genuit tueri atque seruare? Nemo uestrum ignorat, uiri clarissimi, humanam prosperitatem non in rerum possessione, sed iucundo quodam usu consistere. At uerò sine sanitate nihil usu nobis esse iucundum nemo sanè mentis ignorat. Hinc ita in sanitatis hymno cecinit Orpheus. Absque te cuncta sunt hominibus inutilia. Medicina igitur quando uel tuetur, uel restituit sanitatem, cuncta simul bona & seruare uidetur, & red dere. Quamobrem sacrae Hebraeorum literae honorandum medicum meritò iussisse uidentur, & Homerus recte inquit: Vir medicus pretio multos aequauerit unus. Quapro pter uos omnes amici uehementer hortor, ut neque tempori, neque pecunijs, neque labori, ullo modo parcatis quo artem hanc saluberrimam humanaeque uitae conseruatricem totis uiribus complectamini, ut & uitam prosperitatemque propriam, uestrorumeun & reliquorum deinde omnium tueri caeterasque liberales artes, quae sine sanitate disci & exerceri non possunt, adiuuare possitis. Ac denique uniuersis Gentibus uel maximis etiam regibus, qui omnes uestris se dedunt manibus, feliciter imperetis.","prev":{"citation":"Opera omnia 759.5-6","label":"759.5 to 759.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/759.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/759.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 760-2","label":"760","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/760-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/760-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}