{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 761-2","citation":"Ficino, Opera omnia 761-2","ref":"761-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/761-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/761-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/761-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Cripsi ad Bernardum Bembum Venetum iamdiu epistolam quandam de Philosophiae laudibus longiusculam. Nuper quoque nonnihil eadem de re ad Marcum Aurelium clarissimum oratoren. Reliquum esse uidetur, ut de Platonica Philosophinatura, institutione, actione aliquid scribam. Vt pateat manifestius qua uia po talinum pretiosissimus ille Philosophiae thesaurus reperiatur à nobis, & repertus, qua ratione legitime possideatur & expendatur. Cùm ab omnibus Philosophia, (ut nomen ipsum à Pythagora inductum oerhibet) sapientiae amor definiatur, sapientia uerò diuinorum contemplatio sit, certè Philosophiae finis est cognitio diuinorum. Quod in septimo de Rep libro noster Plato testatur, ubi ueram, inquit, Philosophiam esse ascensum ab his quae fluunt, & oriuntur & occidunt, ad ea quae uerè sunt, & semper eadem perseuerant. Tot ergo Philosophia partes & facultates ministras habet, quot gradibus ab infimis ad superna conscenditur. Hi gradus partim à natura, partim a diligentia hominum exiguntur. Nam, (ut in sexto de Rep. tradit Plato) quicunque Philosophus futurus est ab ip sa natura sic institutus esse debet, ut primo quidem ad omnia disciplinarum genera faci lis ac promptus existat. De nde ut natura sit uerax ab omni mendatio penitus alienus. Ter tio loco ut contemptis omnibus, quae corruptioni obnixa sunt, illis quę semper eadem permanent mentem adhibeat. Magnanimus quoque, & fortis sit necesse est, qui nec mor tem metuat, nec inanem cupiat gloriam Praeterea temperatum hunc quodammodo nasei oportet, easque animi partes, quae affectibus efferri solent domitas a natura suscipere.","prev":{"citation":"Opera omnia 761","label":"761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/761","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/761"},"next":{"citation":"Opera omnia 762.1-4","label":"762.1 to 762.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/762.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/762.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}