{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 762.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 762.1-4","ref":"762.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/762.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/762.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/762.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Quisquis enim ueritatis auidus ad diuinorum contemplationem mentem conuertit uoluptates corporis paruipendit. Oportet praeterea liberali animo Philosophum esse. Etenim rerum uilium aestimatio homini ueritatem rerum contemplaturo aduersa est, nimiumque contraria. Huius insuper uoluntas iustitiam diliget, quippe cum ueritatis temperantiae, libertatis sit admodum studiosus. Maximè uerò omnium ingenij acumine at que memoria & magnitudine animi illi opus esse uidetur. At qui hae quidem tres naturę dotes, scilicet acumen ingenij, memoria, magnanimitas, cùm disciplina atque educatio decens adhibita est, perfectum uirtute uirum efficiunt. Verùm si neglectae sint, maximo rum scelerum causae esse à Platone dicuntur. Ergo naturae huic adhibenda est summa hominum diligentia, ut qui ita natura affectus est ab ipsa pueritia literas discat, scientiarum omnium elementa. Cytharae quin etiam usu inconcinnus istius componendus est animus. Gymnastice ludis corpus exercitandum, ut bono ipsius habitu conueniens Philo sophiae studijs praebeat ministerium anterim optimatum legum instituta ipsius auribus inserenda. Honestis exhortationibus adolescentis animus ita formandus, ut moderatus pacatusque reddatur. Quam quidem moralem educationem Ethicem nominant. Cùm ue rò mens per ea quae diximus ab appetitus perturbatione liberata, iam à corpore solui coeperit, adijcienda mox illi est mathematicorum cognitio, quae de numeris, planis, figuris & solidis numerosisque horum motibus agit. Quoniam uerò numeri & figurae, & motu um rationes ad cogitantionem potius, quam ad sensus exteriores pertinent, horum studio animus non modo ab appetitu corporis, sed ab eius quoque sensibus separatur & ad interiorem cogitationem se confert. Quod quidem mortem commentari est (quod in Phoedone Plato scribit esse philosophantis officium) per quod & similes Deo reddimur ut ex Phoedro Theaetetoque discitur. Est autem in his percipiendis is apud Platonicos ot do, ut Arithmeticam sequatur geometria, geometriam stereometria, hanc Astronomia, Astronomiam denique Musica. Priores enim numeri sunt, quàm figurae, figurae planae prio res, quàm solido. Solida uerò corpora prius sunt, quàm moueantur. Ordo uerò & uocum rationes motum sequuntur. Arithmetica igitur, quae de numeris agit, praecedat, sequatur, quae de planis figuris tractat geometria, succedat huic quae de solidis considerat, stereometria, quartum teneat locum astronomia quae solidorum corporum, id est, sphęrarum, motus suscipit.","prev":{"citation":"Opera omnia 761-2","label":"761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/761-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/761-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 762.5-9","label":"762.5 to 762.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/762.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/762.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}