{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 762.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 762.5-9","ref":"762.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/762.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/762.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/762.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Postrema sit Musica, quę ordinem uocum ex motione nascentium indagat. His perceptis Plato dialecticam, id est, demonstrandae ueritatis scientiam tradit. Dialecticam uerò non tantum logicam illam esse uult, quae primas & minutissimas ratiocinationum regulas docet, sed & profundum expeditae mentis artificium, ad ipsam ueram meramque rei cuiusque substantiam physicis primo, deinde metaphysicis rationib. comprehendendam, ut & ratio de quolibet reddi possit, & denique supra sensuum corporumque naturam mentis lumen percipiatur, atque incorporales rerum species, quas ideas uocamus, intelligantur, ex quibus ipsum unum specierum omnium fons, mentium & animorum origo ac lumen, principium & finis omnium (quod ipsum bonum Plato uo cat) inspiciatur. Huius inspectio sapientia est cuius amor Philosophis rectissime definitur. Postquam uerò philosophantis animus primum ipsum contemplatus est bonum, un de iudicans, quae in rebus humanis bona sint, quae mala, turpia uel honesta, noxia uel utilia, ad eius exemplar humana disponit, à malo abducit, in bonum dirigit, & hac prudentia gubernandi rem proptiam, familiatem & publicam administrat, legesque & ratio nes docet administrandi. Vnde leges initium habuerunt. Quamobrem in Timaeo Philosophiam Plato Dei donum esse asserit, quo nihil unquam praestantius sit nobis à Deo tributum. Nihil enim ipsum bonum, qui Deus est, homini melius largiri poterat, quàm in tegram quo ad fieri potest diuinitatis ipsius similitudinem. Deum uerò quis dubitet esse à corpore liberam ueritatem omnibus prouidentem? Philosophus autem morali institutione primaque ipsa eruditione, (quam diximus) animum ab appetitu & sensu corporis li berat, dialectica ueritatem assequitur, ciuili doctrina hominib. prouidet. Quo fit ut Phi losophia sit, & donum Dei, & similitudo, & felicissima imitatio. Qua si quis praeditus sit, ex Dei similitudine, idem erit in terris, qui & in coelis est Deus. Quippe inter Deum & homines medius est Philosophus, ad Deum homo, ad homines Deus. Dei ueritate familiaris, sui ipsius libertate possessor, ciuili prudentia dux hominum reliquorum. Quo quidem LIB. IIII. quidem gubernatore & quondam fuisse aurea secula phibentur, & reditura quandoque uaticina tus esi Plato, quando in eundem animum potestas sapientiaque concurrent. Apud Platonem, phi losophantium animi per sapientiam & iustitiam, recuperatis alis, statim cum à corpore discesserunt oelestem in paciam reuolant, ijsdemque in coelis quib. & in terris funguntur, officijs. Cum Deo ueritatem gaudent, secum libertate congratulantur, pietate hominib.","prev":{"citation":"Opera omnia 762.1-4","label":"762.1 to 762.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/762.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/762.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 763","label":"763","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/763","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/763"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}