{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 765.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 765.1-4","ref":"765.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/765.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/765.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/765.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"AEcundo, profectus est ad Dionysium iuniorem ab eo & Dione philosophandi grà tia accersitus. Hac quoque spe ductus, se suis consilijs effecturum ut illic ex tyrannide aut Resp. fieret aut regnum, uisurumque quod iamdiu uehementer optabat Egubernationem scilicet quandam maximè philosophicam, in qua uel gubernent Philosophi uel gubernatores philosophentur. Putabat enim ciuitates non aliter posse miseriam euitare. Id omne non ui aut dolo, sed philosophicis rationibus persuaso Dionysio, fieri cupiebat. Sed quarto ferè mense post Platonis accessum Dionysius falsis impulsus calumnijs, Dionem, quasi tyrannidi insidiantem expulit. Platonem uerò libenter amplectabatur. At Plato in patriam redijt. Tertio accessit Dionem Dionysio reconcilia turus, & ab utroque iterum obsecratus. Rogatus etiam ab Archita. Tunc & Dionysius ui ctatam illi triremem obuiam misit, & Archidamum Pythagoricum oratorem nobilesque permultos, & ipse quadrigis albis egredientem excepit. Postulauit Plato promissam Dio nis restitutionem, atque insuper terram ac homines, qui iuxta constitutam ab eo Rempub. uiuerent, idque ille quanquam pollicitus, implere detrectauit Cum uerò Plato palàm Dionysium redargueret, quod fefellisset fidem, rùmsibi de Dione restituendo, tum Theodo ti suo de Heraclide seruando, infensum deinde habuit Dionysium. Vnde in summo uiuebat periculo ne à militibus interficeretur. Sed Architas Tarentinus Salmuscum misit ad Dionysium. Oratorem unà cum naui, rogans ut Platonem dimitteret. Ille eum dimi sit ac praebuit commeatum. Plato in patriam redijt. Dionysius paulò pòst à Dione ciuibusque pulsus tyrannide, criminis in Philosophiam commissi poenas dedit. Plato miro quodam honore exceptus est in patria, ibique ad rempub accersitus accedere noluit, quia plebs malis se moribus assuefecerat. Quibus Plato leges dederit. Ertur Archadas & Thebanos condita ciuitate honestę magnitudinis, rogasse illum ut eam Remp. institueret, uerùm cum ille eos intellexisset aequalitatem sectari nolle, profectum non esse. Syracusanis uerò expulso tyranno leges dedit, & Cretensibus Magnesia nuper condita ciuitate scripsit leges. XII. in libris digestas. Mi sit ex familiaribus suis Aristonymum ad Archades legibus instituendos. Ad llios Phor mionem. Ad Pyrreos Mededimum.","prev":{"citation":"Opera omnia 764.5-6","label":"764.5 to 764.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/764.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/764.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 765.5-7","label":"765.5 to 765.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/765.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/765.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}