{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 767-2","citation":"Ficino, Opera omnia 767-2","ref":"767-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/767-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/767-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/767-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"coniungitur, tantus ex hoc quasi Solis louisque congressu, & splendor à doctri ia & ardor à probitate protinus emicat, ut rauijs flammisque hoiusmodi ab ori ente in occidentem usque porrectis mentes, uel remotissimarum Gentium incita tae atque accensae, & alliciantur blandissimè & uehementissimè rapiantur. Al liciebat igitur hac ratione Marcus Aurelius Marsilium Ficinum suum quondam adole scentem, rapit & nunc aetate maturiorem. Ecce nunc omnis haec ad re properat praeda, Marce. tua, Marsilius tuus adolescens pariter & maturior. Hic ergo tibi sex declamariun culas offert, quarum primae illae duae de philosophiae medicinaeque laudibus iamdiu à tenera aetate, quatuor uerò sequentes de pręcipuis humani generis institutis, uere hoc sunt illi natae. Ita demum natae feliciter, si apud te continuè nutriantur. Marsilij Ficini oratio de laudibus Philosophiae. Ontrarias in partes animus in praesentia mihi distrahitur, uiri clarissimi, quemadmodum saepe his in rebus grauioribus oraturi sunt, contingere consueuit. Nam & antiqua sacri gymnasij huius consuetudo & grauis authoritas patrum, quae duoliure apud me possunt, quàm plurimùm, cogunt ut hodie uerba de Phi loso, hiae laudibus faciam Cùm uerò facultatis huius uim atque naturam mecum ipse considero, tàm praeclara mihi uidetur tamque excellens ut id quidem humana, uel mente conprehendi, uel lingua explicari posse diffidiam. Neque solum hinc materię ipsius sublimitas, inde humilitas ingenij, uerum n etiam reuerendus conspectus uester me nunc à dicendo deterret. Itaque modo utrum tacerem, an potius loquerer, ambigebam. Dicam tamen, ui ri praestantes, ut potero, praestare arbitratus rem ipsam de qua dicturus sum minus pare re Marsilio, quàm Marsilium maiorum suorum praeceptis nullo modo parere. Quare mihi ueniam dabitis, si eius aut egregias laudes haud quaquam exprimere pro illius di gnitate potuero. Et id omne quodcunque à me dictum fuerit diuinae luci, cuius lumine aduertimus, cuius radijs comprehendimus, cuius splendore explicamus, omnia prorsus attribueris. Vetus Theologorum, praestantes uiri, sententia est, multorum Philosophorum rationibus confirmata, qua sane docemur atque instruimur, eo singula in rerum Bbb 3 natura matura perfectiora dignioraque uideri, quò ad primi rerum omnium principij perfectionem dignuatemque accedunt, propinquius ac expressiorem in se eius imaginem complectuntur. Prisca uerò Aegyptiorum & Arabum Theologia tradidit, Deum esse existend. cognoscendi agendique principium. Vnde Pythagoras, Heraclitus atque Plato, eam Theologiam in Graeciam tiam, ferentes ab eodem ipso Deo principium esse naturae, ueritatem dctne, uitae fel citatem, disputauerunt. Quod Platonis de repub.","prev":{"citation":"Opera omnia 767","label":"LIBER IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/767","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/767"},"next":{"citation":"Opera omnia 768.1-4","label":"768.1 to 768.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/768.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/768.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}