{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 767.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 767.5-6","ref":"767.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/767.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/767.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/767.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Grauitatem magnanimitatemque Platonis imitatum fuisse Xenocratem dilectum eius discipulum, testis est uita Xenocratis apud Diogenem, quae quidem est fortitudinis & sanctitatis exemplar. Imitatum quoq ie fuisse Dionem Plutarchus est testis. Praererea Philiscus Lycurgi oratoris uitam describens, Magnus uir, inquit, fuit Lycurgus multaque sunt ab eo gesta praeclare, quae facere nemo potuisset, qui non fuisset Plarnnis auditor. Demosthenes cum Antipatrum fugeret Archiae blandis uerbis se ei uitam seruaturum pollicenti. absit, inquit, ut uiuere turpiter malim, quàm honestè mori postquam Xenocratem & Platonem de immortalitate animi disserentes audiui. Idem scrihens ad Heracleodorum quendam condiscipulum suum, atque eum reprehendens, quod postquàm Platonem audiuerat, negligeret bonas artes, & uitam parum noneste duceret. Non ne, inquit, erubescis ea negligere, quae à Platone accepisti. Dionysius ad Speusippum scribens ait. Plato quidem gratis sua limina terentes docebat, tu uerò tributa exigis, & à uo lentibus ac nolentibus accipis. Laërtius quoque carpit eundem quod non sicui Xenoerates Platonis castitatem & fortitudinem mansuetudinemque fuerit imitatus. Illud uero de fortitudiue Xenocratis tacere non possum, quod cum Platoni Dionysius diceret ea put tibi qvispiam tollet. Xenocrates qui aderat, inquit, nemo istud priusquam meum hoc abscindet. Sententiae & Prouerbia Platonis. De Aristotele & Xenocrate haec Plato dicebat. & VViqualem equum, qualem asinum iungendos assumpsi. Aristoteles quidem freno indiget, Xenocrates uerò calcaribus.","prev":{"citation":"Opera omnia 767.1-4","label":"767.1 to 767.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/767.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/767.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 768.1-2-4","label":"768.1 to 768.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/768.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/768.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}