{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 772-2","citation":"Ficino, Opera omnia 772-2","ref":"772-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/772-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/772-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/772-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"ultra perquiras. Requiras autem quàm plurima semper ob hoc ipsum, quia nusquam hanc unam assequeris. Vis ergo dicam quam ob causam nusquam sufficientiam assequaris? Forsitan quia hanc extra te quaeritas. Si ergo mortales opes im mortali animo sufficere nequeunt, da operam ut illis saltem animus ipse sufficiat. Aduerte quid dicam, non dico ut ipse sibimet satisfaciat animus, quo enim pacto, qui ab alio & efficitur, & perficitur, sibi ipse satisfacere potest? Frustra nimium heu miseri in rebus his quae sibimet nequaquam sufficiunt nostram sufficientiam affectamus. Profectò solum quod sibi satis est, omnino omnibus satisfacit. Nihil autem sibi potest satis esse, prae ter immensum bonum quod ex seipso est & ad seipsum. Hic ergo solum, hîc, inquam, quòd satis nobis facturum sit quaeramus. Neque pigeat, nemo frustrà bonum sequitur unquam, qui bene sequitur. Nam & bonum ipsum, quia immensum est, ubique uiget atque exuberat undique, & effectus noster benè sequenti, est aliquid proculdubio bonum. Solus autem bene uult sequiturque bonum, qui summae bonitatis ipsius gratia, per quam singula bona sunt atque seruantur, passim bona singula sequitur. Transitus repentinus à minimo lumine ad maximum, atque à maximo ad minimum, aciem impedit.","prev":{"citation":"Opera omnia 772","label":"772","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/772","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/772"},"next":{"citation":"Opera omnia 773.1-4","label":"773.1 to 773.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/773.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/773.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}